P Corpus-supported attribution.

Volume I

§ 13

Horace

cui lecta potenter erit res, Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.

§ 40

Horace

Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit.

§ 46

Source not specified

Quos tulit ad scenam ventoso gloria curru, Magnum opus aggressis eadem det gloria vires.

§ 52

Horace

Versibus alternis opprobria rustica fudit.

Ovid

Quicquid tentabit dicere, versus erit.

§ 53

Horace

Ingenium, non incultum, non turpiter hirtum,

§ 54

HoraceP

Torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem, Mox etiam pectus praeceptis format amicis,

Horace

Recte facta refert.

§ 56

Horace

Nocturna versare manu, versare diurna. Graiis (Gallis) ingenium, Graiis (Gallis) dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.

§ 58

Virgil

Quale per incertam lunam, sub luce maligna, Est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra Iuppiter; et rebus nox abstulit atra colorem.

§ 75

Gottfried Wilhelm Leibniz

Video plures, qui mathematicis doctrinis delectantur, a metaphysicis abhorrere, quod in illis lucem in his tenebras animadvertant. Cuius rei potissimam caussam arbitror esse, quod notiones generales, et quae maxime nobis notae creduntur, humana negligentia atque inconstantia cogitandi ambiguae atque obscurae sunt factae, et quae vulgo afferuntur, definitiones, nominales quidem sunt, adeo nihil explicant.

HoraceP

Ingenium misera quia fortunatius arte Credunt.

§ 79

Horace

Ut sibi quivis Speret idem, sudet multum frustraque laboret Ausus idem.

§ 80

Lucretius

Ignorantia caussarum conferre deorum Cogit ad imperium res, et concedere regnum, ut Quorum operum caussas nulla ratione videre Possunt, haec fieri divino numine rentur.

§ 81

Pliny

Mirum est, ut animus agitatione motuque corporis excitetur.

§ 82

Virgil

poscere fata Tempus erit. Deus, ecce, deus!

§ 84

Pliny

O! dulce otium honestumque, ac paene omni negotio pulcrius! o! mare! o! litus! verum secretumque Mouseion! quam multa invenitis! quam multa dictatis!

§ 86

Horace

Nulla placere diu neque vivere carmina posses Quae scribuntur aquae potoribus. Ille liquor docuit voces inflectere cantu, Movit et ad certos nescia membra modos, Bacchus et agricolae magno confecta labore Pectora tristitiae dissoluenda dedit.

Horace

Bacchus et afflictis requiem mortalibus affert, Crura licet dura compede pulsa sonent.

Virgil

Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi –

§ 87

Catullus

Lingua sed torpet, tenuis sub artus Flamma dimanat, sonitu suopte Tintinant aures, gemina teguntur Lumina nocte.

§ 88

HoraceP

Decisis humilem pennis, inopemque paterni Et laris et fundi paupertas impulit audax, Ut versus faceret,

HoraceP

Quod non desit, habentem, Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae, Ni melius dormire putem, quam scribere versus?

§ 89

Horace

Archilochum proprio rabies armavit iambo.

Juvenal

Semper ego auditor tantum nunquamne reponam Vexatus toties rauci Theseide Codri? Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se? Quid referam, quanta siccum iecur ardeat ira? Haec ego non credam Venusina digna lucerna. Haec ego non agitem? Si natura negat, facit indignatio versum Qualemcunque potest, quales ego.

§ 90

Horace

Comoedia non sine multa Laude, sed in vitium libertas excidit, et vim Dignam lege regi.

§ 92

Horace

Solve senescentem mature sanus equum, ne Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat,

Horace

Et versus et caetera ludicra ponens.

§ 95

Horace

Et ungues Exprimit et molles imitatur aere capillos Infelix operis summa, quia ponere totum Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem, Non magis esse velim, quam pravo vivere naso, Spectandum nigris oculis nigroque capillo.

§ 96

HoraceP

Offendar maculis, quas aut incuria fudit, Aut humana parum cavit natura.

§ 97

Horace

Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, Iudicis argutum quae non formidat acumen, Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.

§ 98

Horace

Ni turpem putat inscitus metuitque lituram,

Virgil

Ut primum cessit furor, et rabida ora quierunt,

§ 99

HoraceP

Membranis intus positis delere licebit, Quod non edideris,

§ 100

HoraceP

seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre.

§ 102

OvidP

Nec tamen emendo, labor hic, quam scribere, maior. Mensque pati durum sustinet aegra nihil, Scilicet incipiam lima mordacius uti, Et sub iudicium singula verba vocem?

§ 103

CatullusP

Suus cuique attributus est error; Sed non videmus, manticae quod in tergo est.

Horace

incomtis allinat atrum Transverso calamo signum.

Horace

Si defendere delictum, quam vertere malis; Nullum ultra verbum aut operam insumamus inanem, Quin sine rivali teque et tua solus ames.

§ 105

CatullusP

Homo venustus, et dicax et urbanus,

Catullus

Tum bellus ille, et urbanus Suffenus unus caprimulgus, aut fossor Rursus videtur; tantum abhorret ac mutat.

Horace

Tu nihil invita dices faciesve Minerva.

§ 107

Horace

Non omnis fricti ciceris sciat ac nucis emtor

§ 109

HoraceP

In vitium ducit culpae fuga, dum caret arte

§ 112

Horace

Dum vitant stolidi vitia, in contraria currunt,

Horace

Certe furit, ac velut ursus, Obiectos caveae valuit si frangere clathros, Indoctum doctumque fugat.

§ 114

Cicero

motus omnis animi, tanquam ventus, cogitantem deseruit, et omnis ardor consedit

Horace

festantem levia nervi Deficiunt animique.

§ 115

Horace

utar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi. Munus et officium, nil scribens ipse, docebo: 1) Unde parentur opes.

§ 116

Pliny

Summa est facultas, ubertas, copia

§ 117

Virgil

Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox,

Cicero

Nullius tantum est flumen ingenii, nulla dicendi aut scribendi tanta vis, tantaque copia, quae, non dicam exornare, sed enarrare,

§ 118

Horace

apparetque beata pleno Copia cornu.

Horace

Manabit ad plenum benigno Ruris honorum opulenta cornu.

§ 119

Horace

Desperas tractata nitescere posse, relinque.

§ 120

Horace

Thema irrepertum, et sic melius situm, Quum terra celat, spernere fortior.

§ 121

Virgil

Carmina vel caelo possit deducere lunam,

Cicero

Verbum prorsus nullum intelligo.

§ 122

Zeno of Citium (reported by Cicero and Quintilian)

compressae in pugnum manus et explicitae

Quintilian

crebris parvisque conatibus se attollunt in horizontem logicum, inaequalia tantum et velut confragosa, nec admirationem consequi eminentium, et planorum gratiam perdere.

§ 124

Cicero

Quid sit bonum, praeter honestatem? Verine sensus? Quae sit solis magnitudo? Quaestiones eiusmodi procul ab oratoris persona esse facile omnes intelligere existimat Cicero. Nam quibus, in rebus summa ingenia philosophorum plurimo cum labore consumta intelligimus, eas, sicut aliquas parvas res, oratori attribuere magna amentia videtur.

§ 125

Cicero

Discipulorum inter iubeo plorare cathedras:

Cicero

ut videaris voluisse esse illis, qui non sunt eruditissimi, familiaris,

§ 126

Horace

referre quibus Musa dedit fidibus divos, puerosque deorum.

Virgil

Cythara crinitus Iopas Personat aurata, docuit quae maximus Atlas. Hic canit errantem lunam, solisque labores, Unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes, Ingeminant plausum Tyrii Troesque sequuntur.

HoraceP

Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae. Qui didicit, patriae quid debeat, et quid amicis, Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, Quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae Partes in bellum missi ducis,

Horace

lenire tigres rabidosque leones Saxa movere sono testudinis, ac prece blanda, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare iura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno.

CiceroP

Historia vero, testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuncia vetustatis,

Cicero

fusum atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens.

§ 127

HoraceP

Hunc pugilem victorem, et equum certamine primum, Et iuvenum curas, et libera vina referre.

§ 129

Horace

Publica materies privati iuris erit,

Horace

Nec verbum verbo curabis reddere. Nec desilies imitator in artum Unde pedem proferre pudor vetet, aut operis lex.

§ 130

Cicero

inveniendi artem

§ 133

Source not specified

Quis? quibus auxiliis? quid? quomodo? cur? ubi? quando?

Martial

Turpe est difficiles habere nugas, Et stultus labor est ineptiarum.

§ 138

HoraceP

Non circa vilem patulumque moraberis orbem, Quod non proposito conducat et haereat apte,

§ 141

Juvenal (adapted by Baumgarten)

vocant quia carbasa venti, Totos pande sinus,

VirgilP

nec Zephyros audis spirare secundos,

Catullus

utrumque Iuppiter Simul secundus incidisset in pedem.

§ 148

Phaedrus

Materia tanta abundat copia, Labori faber ut desit, non fabro labor,

§ 149

Virgil

Respicio, et, quae sit me circum copia lustro,

Source not specified

Tres caeli spatium distat non amplius ulnas.

§ 150

HoraceP

sumere materiam suis aequam, Viribus, et versare diu, quid ferre recusent, Quid valeant humeri.

§ 151

Horace

Aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus. Cupidum, pater optime, vires Deficiunt. Neque enim quivis horrentia pilis Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos; Aut labentis equo describit vulnera Parthi.

§ 152

Cicero

Dicendo homines, ut dicant, efficere solent.

Cicero

sumto spatio ad cogitandum paratius atque accuratius dicendi, perverse dicere homines, perverse dicendo, facillime consequi

Virgil

Saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles. Nunc oblita mihi tot carmina. Vox quoque Moerin Iam fugit ipsa.

§ 153

Cicero

Quid est enim tam furiosum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia, nec scientia?

§ 154

Horace

Doctrina si vim promoveat insitam, Rectique cultus pectora roborant

Cicero

qua una virtute omnes virtutes reliquae continentur

HoraceP

Non ignoratae premit artis crimine turpi Non quivis videt immodulata poemata iudex. Idcircone vager? scribamque licenter? an omnes Visuros peccata putem mea? Tutus et intra Spem veniae cautus, vitavi denique culpam; Non laudem merui.

§ 155

Ovid

Iudicis officium est, ut res, ita tempora rerum Quaerere. Quaesito tempore tutus eris. Carmina secessum scribentis et otia poscunt Me mare, me venti, me fera iactat hiems.

Ovid

Arma gravi numero violentaque bella parabam, Edere, materia conveniente modis. Par erat inferior versus. Risse Cupido Dicitur, atque unum surripuisse pedem.

Horace

Phoebus volentem proelia me loqui, Victas et urbes, increpuit lyra Ne parva Tyrrhenum per aequor Vela darem.

§ 156

Horace

Amphora coepit Institui, currente rota, cur urceus exit?

HoraceP

Tunc operae celeris nimium, curaque carentis.

Horace

Garrulus atque piger scribendi ferre laborem, Scribendi recte; nam ut multum, nil moror.

§ 157

HoraceP

ceratis ope Daedalea Nititur pennis vitreo daturus Nomina ponto.

§ 158

Terence

Quis me est fortunatior venustatisque adeo plenior?

§ 160

Juvenal

Breve sit, quod turpiter audes,

Ovid

Saepe fuit brevior, quam mea verba, dies.

§ 162

Quintilian

Fallit voluptas, et quae delectant, minus longa videntur. Ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus tamen fatigat, quam durum aridumque compendium.

Virgil

Troiae supremum audire laborem.

§ 163

Horace

Plenior ut si quos delectet copia iusto, Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer,

VirgilP

Apparent rari nantes in gurgite vasto,

HoraceP

Nihilo sapientior, ex quo Plenior es;

Claudian

Brevior duxi securius aevum. Ipsa nocet moles.

Quintilian

inornata ut brevitas fiat indocta

§ 164

SenecaP

Parsimonia est scientia vitandi sumtus supervacuos, aut ars re familiari … moderate utendi. Parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi atque contracti, quum infinitum intersit inter modum … et angustias

HoraceP

Parca, quod satis est, manu.

§ 165

Virgil

ne gravidis procumbat culmus aristis Luxuriem segetum tenera depascet in herba Nam si luxuria foliorum exuberat umbra, Nequicquam pingues paleae teret area culmos.

Hesiod

πλέον ἥμισυ παντός

Horace

Persicos odi, puer, apparatus.

§ 167

Pliny

bonus liber melior est quisque, quo maior

§ 169

Pliny the Younger

An in caussis agendis nihil aeque, ac brevitas placet?

§ 170

Horace

et adhuc sub iudice lis est.

Quintilian

Vitanda est illa Sallustiana brevitas, quamquam in ipso virtutis obtinet locum, et abruptum sermonis genus quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat, nec dum repetatur, exspectat

§ 171

Cicero

Multos imitatio decipit brevitatis … ut, dum se breves putent esse, longissimi sint, quia dent operam, ut res multas breviter dicant, non, ut omnino paucas res dicant, et non plures, quam necesse sit

§ 172

Cicero

commorationem una in re permultum moventem et illustrem explanationem, rerumque, quasi gerantur, sub adspectum paene subiectionem

Quintilian

plus ad intelligendum, quam dixeris, significationem, et disiuncte concisam brevitatem et extenuationem

§ 174

Horace

Quicquid praecipies, esto brevis; ut cito dicta Percipiant animi dociles teneantque fideles; Omne supervacuum pleno de pectore manat.

Horace

Est brevitate opus, et currat sententia, neu se Impediat verbis lassas onerantibus aures.

Cicero

Brevitas non modo senatoris, sed etiam oratoris magna laus est in sententia

HoraceP

Defert in vicum vendentem thus et odores, Et piper, et quicquid chartis amicitur ineptis.

§ 175

Quintilian

Acutior est atque velocior in urbanitate brevitas

QuintilianP

Urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta maxime idonea ad resistendum; vel lacessendum, pro ut quaeque res ac persona desiderat Cui brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit. Cur autem brevem esse voluerit Marsus, nescio. - Nec tamen iudicium Marsi hominis eruditissimi subtraham

Horace

Interdum urbani parcentis viribus, atque Extenuantis eas consulto

§ 176

Ovid

Conveniet voto longa, brevisque, S. XIIII, meo

§ 177

Longinus

Illud vere magnum, quod subinde cogitandum considerandumque nobis occurrit polle he anatheoresis quod vix, ac ne vix quidem, animo excidere potest, sed constanti, firma, et indelebili memoria retinetur

§ 178

HoraceP

Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os Magna sonaturum, des nominis huius honorem

Pliny

Voluminibus ipsis auctoritatem aliquam et pulcritudinem adiicit magnitudo

Petronius

Artis severae si quis ardet effectus, Mentemque magnis applicat, simul ac morem Frugalitatis lege callet exacta

§ 179

Horace

Dii bene fecerunt, inopis me quodque pusilli Finxerunt animi, raro ac perpauca loquentis. At tu conclusas hircinis follibus auras

Martial

Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum Carmina quod faciam, quae brevitate placent

Martial

Confiteor. Sed tu, bis denis grandia libris Qui scribis Priami proelia, magnus homo es

§ 180

Virgil

silvae Non omnes arbusta iuvant, humilesque myricae, Si canimus silvas, silvae sint consule dignae

§ 181

Virgil

Entellus duplicem ex humeris reiecit amictum Et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque Exuit, atque ingens media constitit arena

§ 182

HoraceP

2) Quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error

§ 184

Catullus

Castum esse decet pium poetam Ipsum, versiculos nihil necesse est Qui tum denique habent salem et leporem, Si sunt molliculi et parum pudici, Et, quod pruriat, excitare possunt

Martial

Lex haec carminibus data est iocosis: Non possunt, nisi pruriant, placere

Martial

quis stolatum Permisit meretricibus pudorem?

Persius

Hic neque more probo videas, neque voce serena Ingentes trepidare Titos, quum carmina lumbum Intrant, ac tremulo scalpuntur ubi intima versu

§ 185

Cornelius Nepos

non dubitat fore plerosque, qui suum genus scribendi leve, et non satis dignum summorum virorum personis iudicent

Cicero

quae philosophi graeco sermone tractarunt, latinis litteris mandans

§ 186

Ulpian

Maior dignitas est in sexu virili

Cicero

deformari rem personamque detrahendo spoliandoque dignitatem

§ 187

Cicero

Omnes artes, quae nobis populi romani … studia conciliant, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere

§ 188

Horace

Et prodesse volunt et delectare poetae Et simul et iucunda et idonea dicere vitae. Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci Lectorem delectando pariterque monendo

§ 190

Virgil

Maior rerum mihi nascitur ordo, Maius opus moveo

VirgilP

Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, Nec Linus, huic mater quamvis, atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan deus Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicet se iudice victum

§ 191

Cicero

Poetam non audio in nugis

Persius

Non equidem hoc studeo bullatis ut mihi nugis Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo. Excutienda damus praecordia

§ 192

HoraceP

Si quis rixatur de lana saepe caprina, et Propugnat nugis armatus

Cicero

physicorum genere nihil arrogantius esse

§ 193

Quintilian

Mores appellantur – Sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores significari videntur, quam morum quaedam proprietas.

§ 196

Cicero

Ut quisque optime natus institutusque est … nihil abiectum, nihil humile cogitant

Horace

Migret in obscuras humili sermone tabernas, Offenduntur enim, quibus est equus, et pater et res

Juvenal

laudare paratam Si bene - , aut si quid fecit amicus, Quod proferre palam non possit lingua modeste

§ 198

Seneca

satis magnum alter alteri theatrum sumus

Virgil

Despectus tibi sum, nec quis sim quaeris, Alexi, Quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans. Mille meae Siculis errant in montibus agnae

§ 199

VirgilP

Tityre, lentus in umbra Formosam resonare doces Amaryllida silvas

Martial

quod amamur, quodque probamur

§ 200

Horace

ubi se a vulgo et scena in secreta remorant Virtus Scipiadiae ac mitis sapientia Laeli Nugari faciles, discincti et ludere, donec Decoqueretur olus

Lucretius

De summa caeli ratione deumque Disserere incipiam, et rerum primordia pandam, Unde omnes natura creet res, aucet, alatque, Quove eadem rursum natura perempta resolvat

§ 201

Catullus

Lugete, o veneres, cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum! Passer mortuus est meae puellae, Passer, deliciae meae puellae

§ 202

Horace

Vulteium nomine Menam, Praeconem, tenui censu, sine crimine natum, Et properare loco et cessare, et quaerere, et uti, Gaudentem parvisque sodalibus, et lare curto, Et ludis, et post decisa negotia Campo

§ 203

Seneca

Omnia vitia, non refert, in quantum procedant, extendantque se. Angusta sunt, misera, depressa Sola sublimis et excelsa … virtus est. Nec quicquam magnum est, nisi quod simul et placidum

§ 204

Petronius

ingentis quatiat Demosthenis arma, Grandiaque indomiti Ciceronis verba minetur

§ 205

Lucretius

Hic est magna Charybdis et hic Aetnea minantur Murmura flammarum

Lucretius

rursum se colligere iras?

Lucretius

ego Magna modis multis miranda videtur Gentibus humanis regio

Lucretius

visendaque fertur

§ 206

Cicero

Nemo vir magnus sine aliquo afflatu divino unquam fuit

Cicero

Magnis viris prospere eveniunt semper omnes res, si quidem satis a nostris, et a principe philosophorum, Socrate, dictum est de uberitatibus virtutis et copiis

Cicero

mala et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive animo id fit, sive simulate

§ 208

Terence

Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere, aut canes ad venandum, aut ad philosophos, Horum ille nihil egregie praeter cetera Studebat, et tamen omnia haec mediocriter

§ 209

Longinus

οὐδὲν ὑπάρχει μέγα, ὃ τὸ καταφρονεῖν ἐστὶ μέγα

Longinus

πολὺ τὸ ἔξωθεν προσετραγῳδούμενον

Longinus

διὰ παντὸς ἀπέχοντα καὶ πάθη

Longinus

τὸ σφοδρὸν καὶ ἐνθουσιαστικὸν πάθος

§ 210

Seneca

Curae leves loquuntur, ingentes stupent

§ 212

Cornelius Nepos

non eadem omnibus sunt honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudicantur

§ 213

VirgilP

pauci, quos aequus amavit
Juppiter, atque ardens evexit ad aethera virtus,
Diis geniti, potuere

§ 215

Pliny

Quam multum interest, quid a quoque fiat? Eadem enim facta claritate vel obscuritate facientium aut tolluntur altissime, aut humillime deprimuntur

§ 216

Virgil

Infelix lolium et steriles nascuntur avenae

§ 218

Cicero

Num manus affecta recta est, quum in tumore est? aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet? Sic igitur inflatus animus et tumens in vitio est, sapientis autem animus semper vacat vitio; nunquam turgescit, nunquam tumet

§ 219

Horace

Laudis amore tumes? Sunt certo piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello

HoraceP

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum

Ovid

Intempestivos igitur compesce tumores

§ 220

Horace

Decipimur specie recti pars maxima.
Professus grandia turget:
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae

HoraceP

Rectius cursum teneas nec altum
Semper urgendo, neque, dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo
Littus iniquum

Terence

profecto, hoc sic est, ut puto;
Omnibus nobis ut res dant sese, ita magni
atque humiles sumus

§ 221

HoraceP

Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum:

§ 222

Martial

Non de vi, neque caede, nec veneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis,
Vicini queror has abesse furto,
Hoc iudex sibi postulat probari,
Tu Cannas Mithridaticumque bellum
Et periuria Punici furoris
Et Sullas, Mariosque, Muciosque,
Magna voce sonas, manuque tota.
Iam dic, Posthume, de tribus capellis

§ 225

JuvenalP

Iam longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis

§ 226

Horace

Interdum speciosa locis, morataque recte
Fabula, nullius veneris, sine pondere et arte:
Validius oblectat populum meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae

Horace

fabulam recte moratam esse, in qua singularium personarum mores optime exprimuntur

§ 227

Quintilian

moratam sed in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt

§ 228

Horace

Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
Scurrantis speciem praebere professus amicum.
Ut matrona meretrici dispar erit atque
Discolor, infido scurrae distabit amicus

§ 230

AusoniusP

Triplex dicendi genus est, sublime, modestum,
Et tenui filo

§ 231

TerenceP

Tenui esse oratione et scriptura levi,
Quia nusquam insanum scripsit adolescentulum
Cervam videre fugere et sectari canes,
Et eam plorare, orare, ut subveniat sibi

§ 232

CiceroP

de diis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine, de omni virtutum genere

Cicero

Philosophis ego, ut de his rebus omnibus, in angustiis, consumendi otii caussa, disserant, quam concessero: illud tamen oratori tribuam et dabo, ut, de quibus illi tenui quodam et exiguo sermone … disputant, hic cum omni gravitate et iucunditate explicet

§ 233

Horace

pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima

§ 234

Virgil

In tenui labor, at tenuis non gloria

Cicero

Habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos, quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat. – Habet suos laudatores, qui hac ipsa subtilitate admodum gaudeant

HoraceP

neque semper arcum
Tendit Apollo

§ 236

Horace

Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore,
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus aut Peleus, quum pauper et exsul uterque
Proiicit ampullas et sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querela

§ 237

Horace

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
Ohe! quam sesquipedalia verba! Sed perge,
videbis simplicem tenuitatem

§ 239

Horace

Rectius Iliacum carmen deducis in actus

Virgil

Quum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
Vellit et admonuit: Pastorem Tityre, pingues
Pascere oportet oves, deductum dicere carmen
Agrestem tenui meditabor arundine musam

Virgil

Te nostrae, Vare, myricae
Te nemus omne canet

Horace

Nos lamentari non apparere labores,
Nostros, et tenui deducta poemata filo

§ 240

Virgil

quondam gracili modulatus avena

Quintilian

Non possumus esse tam graciles? simus fortiores

Quintilian

quem fulminibus et caelesti fragori compareant comici, dum illi conviciantur

Phaedrus

Aesopo ingentem statuam posuere Attici,
Servumque collocarunt aeterna in basi
Patere honoris scirent ut cuncti viam,
Nec generi tribui, sed virtuti gloriam

§ 241

Cicero

plebeio sermone agere cum Papirio Paeto in epistolis

§ 244

Virgil

Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
Pastores ovium teneros depellere foetus

Propertius

Hoc, quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est;
Ante phrygem Aeneam collis et herba fuit

§ 246

Cicero

Nihil erat in eius oratione, nisi sincerum, nihil, nisi siccum, atque sanum.

§ 248

Cicero

Si intelligentiam ponunt in audiendi fastidio.

§ 249

Pliny

Apte et varie nunc attollebatur, nunc residebat, excelsa depressis, exilia plenis, severis iucunda mutabat, omnia ingenio pari.

§ 251

Cicero

Quid ergo interest? aut qui discernes eorum, quos nominavi, ubertatem in dicendo et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur? Unum erit, profecto, quod ii, qui bene dicunt, afferunt proprium, compositam orationem, et ornatam, et artificio quodam et expolitione distinctam.

§ 253

Cicero

Sunt eius orationes ieiunae, multa praeclara de iure.

§ 254

Ovid

Tu levior foliis tum, quum sine pondere, succi
Mobilibus ventis arida facta volant.

Quintilian

neque aridam prorsus, neque ieiunam, neque rursus sinuosis et accersitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lascivientem.

Quintilian

Vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia, quam quod ex copia venit.

§ 257

Quintilian

Neque Asiani aut quocumque alio genere corrupti res non viderunt, aut eas non collocaverunt: neque quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt, sed his in eloquendo iudicium et modus, illis vires defuerunt!

Quintilian

Hi sunt, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant, qui, quia clariorem vim eloquentiae, velut solem, ferre non possint, umbra magni nominis delitescunt.

Quintilian

illis iudicium maxime et modum deesse.

§ 258

Cicero

Ut si gladium puero parvo, aut si imbecillo seni aut debili dederis, ipse impetu suo nemini noceat: ita, quum hominibus enervatis ac exsanguibus consulatus, tanquam gladius, esset datus, qui per se pungere neminem unquam potuissent.

§ 259

Quintilian

Quo minus sunt ferendi, qui hanc artem, ut tenuem … ac ieiunam cavillantur.

Anonymous critics (reported by Quintilian)

ieiunum ac aridum.

Anonymous critics (reported by Quintilian)

Asianum ac redundantem et in repetitionibus nimium.

§ 260

Cicero

Nonnulli, quum obruerentur copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle dicebant, quam ubertatem et copiam.

§ 262

Virgil

Quid domini facient, audent quum talia fures?
Nonne ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?

Virgil

Parcius ista viris tamen obiicienda memento;

§ 263

Virgil

Si succus pecori, si lac subducitur agnis.

§ 264

PlautusP

Curate, ut splendor meo sit clipeo clarior,
Quam solis radii esse olim, quum sudum est,
solent, e.c.

Plautus

Fortem atque fortunatum, et forma regia,
Tum bellatorem: Mars haud ausit dicere
Neque aequiparare suas virtutes ad tuas.

Quintilian

In parvis (litibus) tragoedias movere tale est,
quale si personam Herculis et cothurnos aptare
infantibus velis.

§ 265

Petronius

Non tam iactura me monet, quam negligentia nequissimi servi. Vestimenta accubitoria perdidit, quae mihi natali meo donaverat cliens quidam, Tyria sine dubio, sed iam semel lota. Quicquid ergo est, dono vobis.

§ 266

Cicero

Uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit, nihil afferens, praeter facilitatem et aequabilitatem.

§ 269

Horace

mediocribus esse poetis
Non homines, non dii, non concessere columnae;

Horace

Ut gratas inter mensas symphonia discors,
Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver,
Offendant, poterat duci quia cena sine istis:

§ 270

HoraceP

Aequam valentis rebus in arduis
Servare mentem, non secus in bonis
Ab insolenti temperatam
Laetitia.

Cicero

Non est ulla temperatior oratio, quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur.

§ 273

Virgil

saepe exiguus mus,
Sub terris posuitque domos, atque horrea fecit.

Virgil

Saepius et tectis penetralibus extulit ova
Angustum formica terens iter.

Virgil

Sol etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
Quum caput obscura nitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

Virgil

Ut, quum carceribus sese effudere quadrigae,
Addunt se in spatia, et frustra retinacula tendens,
Fertur equis auriga, nec audit currus habenas,

§ 275

Horace

Non, quodcumque semel chartis illeveris, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire lacuque,
Et pueros et anus,

Horace

Satis est equitem mihi plaudere.

§ 277

Horace

Adspice, Plautus,
Quo pacto partes tutetur amantis ephebi,
Ut patris attenti, - - -
Quam non adstricto, percurrat
pulpita socco!
Gestit enim nummum in loculos demittere, post
hoc
Securus, cadat, an recto stet fabula talo.

Catullus

Plenos ruris et inficetiarum
Annales Volusi,

Catullus

O! funde noster, seu Sabine, seu Tiburs,

§ 278

Terence

Habes
Servos complures. Proinde quasi nemo siet,
Ita tute attente illorum officia fungere:

Terence

In me quiduis harum rerum convenit,
Quae sunt dicta in stultum: caudex, stipes,
asinus, plumbeus.

§ 279

Horace

Tune Syri, Damae aut Dionysii filius, audes
Deiicere e saxo cives, aut tradere Cadmo?

§ 280

OvidP

Nec preme, nec summum molire per aethera
currum:

Ovid

Hoc modo summa petit, modo per decliua
viasque
Praecipites spatio terrae propiore feretur.

§ 282

Terence

Davum sublimem intro rapi, quadrupedem-
que constringi,

Horace

Hunc, dum sublimis versus ructatur, et errat,
Qui, veluti merulis intentus, decidit, auceps
In puteum, foveamve.

Quintilian

Non fortibus solum, sed etiam fulgentibus armis praeliatus in causa est Cicero Cornelii, quum assequutus esset dicendo, ut populus romanus admirationem suam, non acclamatione tantum, sed etiam plausu, confiteretur. Sublimitas; profecto, et magnificentia, et nitor; et auctoritas expressit istum fragorem. Nec tam insolita laus esset prosequuta dicentem, si usitata et caeteris similis affuisset oratio.

Ovid

Non ego contulerim sublimia carmina nostris,
Obruit exiguas regia vestra fores.

§ 283

Terence

Habet bene et pudice eductam, ignaram artis
meretriciae.
Mea,

Terence

est potens, procax, magnifica,
sumtuosa, nobilis.

Tibullus

Castra peto, valeatque Venus, valeantque
puellae.
Et mihi sunt vires, et mihi facta tuba est.
Magna loquor. Sed magnifice mihi magna
loquuta
Excutiunt clausae fortia verba fores.

Tibullus

Ure ferum et torque: libeat ne dicere quic-
quam
Magnificum posthac, horrida verba doma.

Cicero

Usque eone te diligis, et magnifice circumspicis?

§ 284

Cicero

rerum magnarum et excelsarum, cum animi ampla quadam et splendida propositione, agitatio atque administratio.

Cicero

Capessentibus, rempublicam, nihilominus, quam philosophis, haud scio, an magis etiam, et magnificentia, et despicientia adhibenda sit rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi, atque securitas, siquidem nec anxii futuri sunt, et cum gravitate constantiaque victuri.

Cicero

Haec praescripta … servantem licet magnifice, graviter, animoseque vivere, atque etiam simpliciter, fideliter, atque vitae hominum amice.

Petronius

sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret.

§ 286

Horace

Dive, quem proles Niobea magnae
Vindicem linguae, Tityosque raptor
Sensit.

HoraceP

Ditior hic, aut est quia doctior. Est suus unicuique locus. Magnum narras, vix credibile.

§ 287

Horace

Iudex honestum praetulit utili, et
Reiecit alto dona nocentium
Vultu, et per obstantes catervas
Explicuit sua victor arma.

Cicero

Fortes non modo fortuna adiuvat, ut est in veteri proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis. Te natura excelsum quendam videlicet, et altum, et humana despicientem genuit. Itaque facile in animo forti contra mortem habita oratio insedit.

§ 290

Virgil

Naviget. Haec summa est, hic nostri nuncius esto.

Virgil

Ardet abire fuga, dulcesque relinquere terras,
Attonitus tanto monitu imperioque deorum.
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Cloanthum
Classem aptent taciti, socios ad littora cogant,
Arma parent, et, quae sit rebus caussa novandis
Dissimulent.

§ 294

Horace

grata novitate morandus,
Spectator, functusque sacris, et potus, et exlex,

Horace

Quod numero plures, virtute et honore minores,
Indocti, stolidique et depugnare parati,
Si discordet eques, media inter carmina poscunt,
Aut ursum, aut pugiles. His nam plebecula gaudet.
Verum equiti quoque iam migravit ab aure
voluptas
Omnis ad ingratos oculos et gaudia vana.

§ 300

Genesis 1:3 (quoted via Longinus)

Sit lux et fuit

Gospel of John 19:30

τετέλεσται

1 Corinthians 15:28

Sit deus omnia in omnibus

§ 302

Pompey (reported by Plutarch)

Proficisci me necessarium est, vivere non est necesse

Cicero

Magnum est efficere, ut quis intelligat, quid sit illud verum et simplex bonum, quod non possit ab honestate seiungi.

Epicurus (reported by Cicero)

sine voluptatibus sensum moventibus se suspicari posse

Cicero

maius aut melius a diis datum munus homini

§ 304

VirgilP

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla,
Horrendas canit ambages, antroque remugit
Obscuris vera involvens,

§ 306

Suetonius

Decumanos Romae cum ingentibus minis, summoque etiam urbis periculo, missionem et praemia flagitantes, ardente tunc in Africa bello, nec adire cunctatus est quamquam deterrentibus amicis, neque dimittere. Sed una voce, qua Quirites eos pro militibus appellarat, tam facile circumegit et flexit, ut et milites esse confestim responderint, et quamvis recusantem ultro in Africam sint sequuti.

§ 307

Catullus

Nisi uncta devorare patrimonia.

§ 309

Virgil

arma amens capit
furor iraque mentem
Praecipitant, pulcrumque mori succurrit
in armis,

VirgilP

Otriadae dictis in flammas et in arma fertur,
quo tristis Erynnis,
Quo fremitus vocat, et sublatus ad aethera
clamor.

VirgilP

Sic animis iuvenum furor additus,

§ 311

Longinus

ex hominibus, qui rebus Iliacis interfuerunt, quantum potest, deos

Longinus

facit ex diis facit homines, quorum vulnera, dissidia, ultiones, lacrimas, vincula, et infelicem immortalitatem

Horace

Intererit multum Divusne loquatur, an heros.

Homer

occidenti soli, cuius sine intensione caloris et virium maneat

Longinus

οὐδ' ἐξομαλισμένα τὰ ὕψη καὶ σχήματα μηδαμῶς λαμβάνοντα

§ 312

Longinus

Alexandrum magnum intra pauciores annos totam Asiam subiugasse, quam

Longinus

panegyricam orationem de bello contra Persas Isocrates conscripserit

Virgil

Ac primum silicis scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis; atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.

§ 313

Virgil

lupi ceu
Raptores, atra in nebula, quos improba ventris
Exegit caecos rabies, catulique relicti
Faucibus exspectant siccis: per tela, per hostes
Vadunt.

§ 314

HoraceP

Olim iuventus et patrius vigor,
Nido laborum propulit inscium.

HoraceP

Quod rex deorum regnum in aves vagas,
Permisit, expertus fidelem
Iuppiter in Ganymede flavo?

Horace

Rhaetis sub Alpibus Vindelicorum obarmatae
Amazoniis securibus dextrae,
diuque
Lateque victrices catervae
laetis caprea pascuis
Intenta?

Horace

habet victoria laudem?

§ 315

MartialP

Ohe! iam satis est, ohe!

Martial

Tu procedis adhuc, et ire quaeris.

HoraceP

Est in iuvencis, est in equis patrum
Virtus.

Horace

Magna modis tenuare parvis,

§ 316

Source not specified

Iuppiter interea cana nive conspuit Alpes.

Source not specified

emunctioris naris mortales

Source not specified

Grandisonis pompare modis, tragicoque boatu.

Juvenal

Tristitia, cuius ex naribus humores fluebant
Tu gravis es nobis, et saepe emungeris, exi
Ocius et propera. Sicco venit altera naso.

Longinus

διὰ τὰ ἤθη μικροχαρῆ

§ 317

OvidP

Dira canam. Procul hinc, natae, procul este,
parentes.
Aut mea si vestras mulcebunt pectora mentes;
Desit in hac mihi parte fides, nec credite
factum,
Vel, si credetis, facti quoque credite poenam.

Horace

Ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros
Regali conspectus in auro nuper et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas.

§ 318

Horace

Ne, dum vitat humum, nubes et inania
captet,

§ 320

Source not specified

Sortilegis non discrepat sententia Delphis,

Petronius

Carpe.

§ 321

Juvenal

Quo mordetur gallina marito

Sextus Rufus

per D. Brutum Hispanias obtinuimus, et usque ad Gades et Oceanum pervenimus

Florus

D. Brutus aliquanto latius Gallaecos, atque omnes Gallaeciae populos, formidatumque militibus flumen oblivionis, peragratoque victor Oceani littore, non prius signa convertit, quam cadentem in maria solem, obrutumque aquis ignem, non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprehendit.

§ 322

Longinus

altius insurgere vult, quam sublimia

Virgil

(Neptuni) regno accessit terra secundo,
Quum mare convoluit gentes, quum littora Tethys
Noluit ulla pati, caelo contenta teneri.
Tunc quoque tanta maris moles crevisset in astra,
Ni superum rector pressisset nubibus undas.
fluctus in nubibus accipit imbrem. e.c.

§ 323

Ovid

Ecce! adamanteis Vulcanum naribus efflant
Aeripedes tauri: tactaeque vaporibus herbae
Ardent, utque solent pleni resonare camini,
Pectora sic intus clausas volventia flammas,
Gutturaque usta sonant.

§ 324

Virgil

Iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,
Invidet, atque hominum queritur curare triumphos, Georg. I. 503.

Statius

O! Latiae decus addite famae!
Quem nova maturi subeuntem exorsa parentis
Aeternum sibi Roma cupit: licet ardior omnes
Limes agat stellas, et te plaga lucida caeli
Pleiadum, Boreaeque et hiulci fulminis expers
Sollicitet: licet ignipedum fraenator equorum
Ipse tuis alte radiantem crinibus arcum
Imprimat, aut magni cedat tibi Iuppiter aequa
Parte poli, maneas hominum contentus habenis
Undarum terraeque potens, et sidera dones.

§ 325

Caesar

Bono animo esto. Caesarem vehis

LucanP

Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti
Trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas,
Me pete. Sola tibi causa haec est iusta timoris
Vectorem non nosse tuum, quem numina nunquam
Destituunt, de quo male tunc fortuna meretur,
Quum post vota venit.

Caesar

non plura loquuto:

§ 328

Petronius

piratae cum catenis in littore stantes, et responsa in pestilentia data, ut virgines tres aut plures immolentur

Petronius

Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant.

§ 331

Longinus

φοιβάζειν τοὺς λόγους

§ 333

Virgil

Fortunate senex

Virgil

Non equidem invideo, miror magis

Virgil

Ah! Corydon, Corydon! quae te dementia cepit! Daphninque tuum tollemus ad astra, Daphnin ad astra feremus, amavit nos quoque Daphnis

§ 334

Cicero

O! tempora! o! mores! Senatus haec intelligit, consul videt. Hic tamen vivit: Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum

§ 337

Virgil

Si quis scire velit, Lybici velit aequoris idem
Discere quam multae Zephyro turbentur arenae,
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse, quot Ionii veniant ad littora fluctus.

§ 338

Plato

τοῦ περιφερομένου σφοδρῶς αἵματος κατὰ πάντα τὰ μέλη

Plato

Isthmus inter arcem capitis et pectus

Plato

deus furens per deum sobrium … castigatur βάθος

§ 340

Source not specified

agrum habet, cuius terra minor est epistola Laconica

Quintilian

Fundum Varro vocat, quem possum mittere funda,
Ni tamen exciderit, qua cava funda patet. O! mediocrem poetam Tullium!

CatullusP

Furi, cui neque servus est, nec arca,
Nec cimex, nec araneus, nec ignis.
Dentes vel silicem comesse possunt.
Atqui corpora sicciora cornu,
Aut si quid magis, aridum est, habetis
Sole et frigore et esuritione.

§ 341

Juvenal

Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput. Andromachen a fronte videbis,
Post minor est. Credas aliam,
breviorque videtur
Virgine Pygmaea nullis adiuta cothurnis.

§ 342

Gaius Licinius Calvus

Factum esse ambitum omnes scitis, et vos hoc scire omnes sciunt.

§ 343

Lucilius

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum,
Queis in versamur, queis vivimus, rebus posse.
Virtus est homini, scire id, quod quaeque habet res.
Virtus scire homini rectum, utile, quid sit honestum,
Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum,
Virtus, quaerendae rei finem scire modumque.

§ 344

Plautus

Qui omnia se simulant scire, nec quicquam sciunt,
Quod quisque in animo habet, aut habiturus est, sciunt,
Idque, quod in aurem rex reginae dixerit,
Sciunt, quod Iuno fabulata est cum Iove,
Quae neque futura, neque facta sunt, tamen ii sciunt.

Cicero

Doletis tres exercitus populi Romani interfectos? interfecit Antonius. Desideratis clarissimos cives? Eos quoque eripuit vobis Antonius. Auctoritas huius ordinis afflicta est? afflixit Antonius.

Cicero

Qui ab uno non potest, a multis occiditur. Elephas grandis est, et occiditur. Leo fortis est, et occiditur. Tygris fortis est, et occiditur. Cave multos, si singulos non times.

§ 345

Ovid

Una dies Fabios ad bellum miserat omnes,
Ad bellum missos perdidit una dies.

Virgil

Surgamus. Solet esse gravis cantantibus umbra.
Iuniperi gravis umbra, nocent et frugibus umbrae.

§ 346

Epicharmus (Latin version by Vossius)

Ex sacrificio epulum, ex epulo compotatio, quod festivum mihi quidem visum, ex compotatione petulans comessatio, ex comessatione furor, ex furore lis apud iudicem, ex lite ac iudicio condemnatio, ex condemnatione compedes, gangraena, vel sideratio, et mulcta.

§ 347

Seneca

si volueris attendere, magna vitae pars elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus.

§ 348

Cicero

Quod denique belli genus esse potest, in quo eum (Pompeium) non exercuerit fortuna reipublicae? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense, mixtum ex civitatibus atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale bellum, varia et diversa genera bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta.

Virgil

faces in castra tulissem,
Implessemque foros flammis, natumque patremque
Cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.

§ 349

Virgil

Cuncta equidem tibi, rex, fuerint quaecumque, fatebor
Vera, inquit, neque me Argolica de gente negabo.
Hoc primum. Nec, si miserum fortuna Sinonem
Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.

§ 350

Virgil

Sed quid ego haec autem nequicquam ingrata revolvo?

VirgilP

Tum vero ardemus scitari et quaerere caussas,
Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae
Prosequitur pavitans.

VirgilP

Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
Vos aeterni ignes, et non violabile vestrum
Testor numen, ait, vos arae, ensesque nefandi,
Quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi.
Fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt. Teneor patriae nec legibus ullis. Tu modo promissis maneas, servataque serves,
Troia, fidem, si vera feram, si magna rependam.

§ 351

Terence

D. Hei mihi! quid faciam? quid agam?
quid clamem, aut querar?
O! caeli! O! terra! o! maria Neptuni!
M. hem tibi!

Terence

Vix sum apud me. Ita animus commotus est metu,
Spe, gaudio, mirando hoc tanto, tam repentino bono,

Terence

O! faustum et felicem hunc diem!

§ 353

Cicero

Constantem, ait, volumus quendam, sedatum, gravem, humana omnia prementem illum esse, quem magnanimum atque fortem virum dicimus. Talis autem nec moerens, nec timens, nec cupiens, nec gestiens esse quisquam potest. Eorum enim haec sunt, qui eventus humanos superiores, quam suos animos esse ducunt.

§ 354

Ovid

ignava nequeunt gravitate moveri.

Horace

Dum ridet versus Enni gravitate minores.

§ 355

Cicero

honesta nempe, et cultu, et honore, et verecundia digna auctoritas.

§ 356

Lucretius

Animasque leves ut noscere possis,

LucretiusP

Nunc age, nativos animantibus et mortales
Esse animos, animasque leves, ut noscere possis:
Conquisita diu, dulcique reperta labore,
Digna tua pergam disponere carmina vita

§ 357

Virgil

Admiranda tibi levium spectacula rerum,
Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis
Mores, et studia, et populos, et proelia dicam.

§ 358

Cicero

Leviculus sane noster, inquit, Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat, aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri: Hic est ille Demosthenes. Quid hoc levius? At quantus orator. Sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum.

§ 359

JuvenalP

Ubi tota cohors pede non est altior uno.

§ 361

Horace

Scribendi recte sapere est et principium et fons.

Cicero

sine philosophia non posse effici, quem quaerimus, eloquentem

Quintilian

Non potest esse orator, nisi vir bonus. Sit vir talis, qualis vere sapiens appellari possit, nec moribus modo perfectus, sed etiam scientia, et omni facultate dicendi.

§ 367

CatullusP

Ire praecipitem in lutum, per caputque pedesque.

§ 368

Quintilian

Admirabilis in suo genere Theocritus. Sed Musa illa rustica et pastoralis non forum modo; verum ipsam etiam urbem reformidat.

§ 369

Theocritus

in bucolicis esse rusticas et simplicitate gaudentes a quibus nihil altum, nihil urbanum, nihil declamatorium. Virgilii figuras aliquas necessitate excusat.

Theocritus

ἁδὺ ἁ φωνὰ τᾶς πόρτιος, ἁδὺ τὸ πνεῦμα,
ἁδὺ δὲ χὠ μόσχος γαρύεται, ἁδὺ δὲ χἁ βοῦς,
ἁδὺ δέ, κ. τ. λ.

§ 370

Virgil

Trahit sua quemque voluptas.

§ 371

Servius

Et Terentius servis dat plerumque prudentissimas sententias quidem, sed quae se per naturam offerunt cunctis: ut: Ne quid nimis.

Terence (quoted by Servius)

Ne quid nimis.

§ 372

Virgil

I. Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho,

Virgil

II. Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,

§ 373

Phaedrus

Servitus obnoxia,
Quia, quae volebat, non audebat dicere,
Affectus proprios in fabellas transtulit,
Calumniamque fictis elusit iocis.

§ 375

Source not specified

in ludo iocisque concinne se et decenter gerentium

§ 376

Ephesians 5:4 (Baumgarten's paraphrase)

Ne audiatur quidem inter vos turpitudo et obscenitas, nec morologia.

§ 377

HoraceP

omnis te deceat color, et status, et res,

§ 378

Cicero

facilis est distinctio ingenui elegantis, urbani, ingeniosi, faceti et illiberalis ioci. Prior tempore fit ac remisso animo libero dignus, eique sicut incipiendi ratio est, ita definiendi modus.

§ 379

Horace

At vestri proavi Plautinos et numeros, et
Laudavere sales, nimium patienter utrumque
Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
Scimus inurbanum lepido seiungere dicto.

HoraceP

Lex est accepta, chorusque
Turpiter obticuit, sublato iure nocendi.

Zeno of Citium (reported by Cicero)

scurra Atticus

Anonymous critics following Cato

scurram consularem

Cato the Younger

Quam ridiculum habemus consulem.

§ 380

Cicero

Turpe est valdeque vitiosum in re severa convivii dicta, aut delicatum inferre sermonem

Cicero

Risu est inepto res ineptior nulla,

§ 383

Horace

in hora saepe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.

Lucilius

Uti bene inter bonos agier convenit.

§ 385

Cicero

opinioni hominum non parum commendantem

Juvenal

Ni coram Lepidis male vivitur, alea pernox
Ante Numantinos si luditur.

Ovid

Indicium, mores, nobilitatis habet.

Ovid

nominibus quum sit generosus avitis,
Exsuperat morum nobilitate genus,

§ 386

Valerius MaximusP

Qui increpitus a quodam, quod in aciem claudus descenderet, pugnare non fugere volo

§ 388

Cicero

nobili ius ignorare, in quo versetur

Juvenal

Facundus, ait aliquis ima de plebe solet
defendere caussas
Nobilis indocti, veniet de plebe togata,
Qui iuris nodos et legum aenigmata solvat.

Juvenal

Hic petit Euphraten iuvenis, domitique Batavi
Custodes aquilas, armis industrius, at tu
Nil, nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae.

§ 390

Juvenal

Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
Integer, ambiguae si quando citabere testis
Incertaeque rei, Phalaris licet imperet, ut sis
Falsus, et admoto dictet periuria tauro,
Summum crede nefas animam praeferre
pudori,
Et propter vitam vivendi perdere caussas.
Provincia quum te
Rectorem accipiet, pone irae fraena modumque,
Pone et avaritiae, miserere inopum sociorum,
Respice, quid moneant leges, quid curia
mandet,
Praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto
Et Capito et Numitor ruerint, damnante
senatu.

§ 391

JuvenalP

An, quae
Turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt?

JuvenalP

Laureolum velox, etiam bene, Lentulus egit,
Iudice me, dignus vera cruce.

§ 394

VirgilP

Hinc saepe insuetum miratur limen Olympi,
Sub pedibusque videt nubes et sidera.

Virgil

accipiet, divisque videbit
Permistos heroas, idemque videbitur illis.

§ 395

Horace

Urit idem fulgore suo, quas praegravat, artes.
Infra se positas

Pliny

Respondit Corn. Tacitus eloquentissimus, et, quod eximium eius orationi inest, semnos

§ 396

Horace

Virtus, recludens immeritis mori
Caelum, negata tentat iter via,
Coetusque vulgares et udam
Spernit humum fugiente penna:

Horace

Non usitata nec tenui rapit
Penna,

§ 397

Horace

Virtus, repulsae nescia sordidae,
Intaminatis fulget honoribus.
Nec sumit aut ponit secures
Arbitrio popularis aurae.

Horace

Foecunda culpae saecula nuptias
Primum inquinavere, et genus, et domos.
Hoc fonte derivata clades
Inque patres populumque fluxit.

§ 398

Horace

Nil maius generatur ipso (Parente)
Nec viget quicquam simile aut secundum,
Proximos illi tamen occupavit
Pallas honores,

§ 399

HoraceP

Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Iovis,
Clari giganteo triumpho,
Cuncta supercilio moventis.

§ 400

Horace

Gentis humanae pater atque custos,
tu secundo
Caesare regnes
Te minor latum reget aequus orbem,
Tu gravi curru quaties Olympum,
Tu parum castis inimica mittes
Fulmina lucis.

Horace

Diis te minorem quod geris, imperas.
Hinc omne principium, huc refer exitum.
Dii multa neglecti dedere
Hesperiae mala luctuosae.

HoraceP

Caelo, ait, tonantem credidimus Iovem
Regnare: praesens Divus habebitur
Augustus,

§ 402

Cicero

Illa vero deridenda arrogantia est in minoribus navigiis rudem esse se confiteri, quinqueremes vero, aut etiam maiores, gubernare didicisse.

§ 403

Horace

Si fractus illabatur orbis,
Impavidum feriant ruinae,

§ 404

Cicero

moderatorem ingeniorum ad magna nitentium

Cicero

non ut quendam magistrum atque artificem, sed quasi unum e togatorum numero atque ex forensi usu, hominem mediocrem, nec omnino rudem.

Horace

Auditis? an me ludit amabilis
Insania? audire et videor pios
Errare per lucos, amoenae
Quos et aquae subeunt et aurae.

§ 405

Ausonius

Infelix Dido, nulli bene iuncta marito!
Hoc pereunte fugit, hoc fugiente perit.

Ovid

Praebuit Aeneas et caussam mortis et ensem,
Ipsa sua Dido concidit usa manu.

Virgil

Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
Accipite hanc animam, meque his exsolvite
curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi,
Et nunc magna mei sub terras ibit imago,
Urbem praeclaram statui, mea moenia vidi.
Ulta virum poenas inimico a fratre recepi,
Felix, heu! nimium felix, si litora tantum
Nunquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.

§ 407

Ovid

Durat in extremum, vitaeque novissima nostrae,
Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor.

Ovid

Occidit internas coniux mactatus ad aras,
Et sceleris tanti praemia frater habet.

Ovid

Exsul agor, cineresque viri patriamque relinquo,
Et feror in duras hoste sequente vias.
Applicor ignotis, fratrique elapsa fretoque,
Quod tibi donavi, perfide, littus emo.

§ 410

Horace

Nocturna versare manu, versare diurna,

§ 411

HoraceP

Paullum sepultae distat inertiae
Celata virtus,

HoraceP

omnes illacrimabiles
Urgentur ignotique longa
Nocte, carent quia vate sacro.

§ 412

Longinus

πρῶτον καὶ ἀρχέτυπον στοιχεῖον ἐπὶ πάντων ἐστί

§ 417

Virgil

Nimborum patriam loca foeta furentibus Austris,

VirgilP

Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.

VirgilP

Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus,

VirgilP

Illi indignantes magno cum murmure circum
Claustra fremunt,

VirgilP

velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt,

§ 419

Horace

An, haec animos aerugo et cura peculii
Quum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro et levi servanda cupresso?

Phaedrus

Novem artium, quamvis curam
habendi penitus corde eraserim,
Et laude invita in hanc vitam incubuerim,
Fastidiose tamen in coetum recipior.
Quid credis illi accidere, qui magnas opes
Exaggerare quaerit omni vigilia,
Docto labori dulce praeponens lucrum?

§ 420

Horace

Vides, ut pallidus omnis
Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat
una,
Atque affigit humo divinae particulam aurae.

§ 421

Horace

Invidiam placare paras, virtute relicta?
Contemnere, miser. Vitanda est improba
Siren
Desidia, aut, quicquid vita meliore, parasti
Ponendum aequo animo.

§ 422

Horace

Non, si priores Maeonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricae latent
Ceaeque et Alcaei minaces,
Stesichorique graves, camoenae,
Non, si quid olim lusit Anacreon,
Delevit aetas.

§ 423

Gottfried Wilhelm Leibniz

Potest dici aliqua ratione principium contradictionis et rationis sufficientis inclusum definitioni veri et falsi.

§ 425

TerenceP

Videre verum, atque ita, uti res est, dicere.

Persius

teneras mordaci radere vero
Auriculas,

Horace

quanquam ridentem, dicere verum
Quis vetat?

§ 426

Cicero

in perspiciendo, quid in quaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique … quid consequens … ex quo quaeque gignantur, quae cuiusque rei sit caussa

§ 427

Lucretius

Quid respondeamus, nisi iustam intendere litem
Naturam, et veram verbis exponere caussam?

§ 430

Cicero

Ne quid veri non dicat

VirgilP

Iuvenum manus emicat ardens
Littus in Hesperium. –
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo
Praesidet, horrendaeque simul secreta Sibyllae,
Antrum immane, petit.

§ 431

Horace

Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Quum ventum ad verum est. Sensus moresque repugnant,
Atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi,

§ 432

Virgil

Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Infit. Eo dicente, deum domus alta silescit,
Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether.

§ 433

HoraceP

Maturusne senex, an adhuc florente iuventa
Fervidus, et matrona potens, an sedula nutrix
Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli,
Colchus, an Assyrius, Thebis nutritus, an Argis

§ 434

HoraceP

Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi:
Si fautoris eges aulaea manentis, et usque
Sessuri donec cantor: vos plaudite, dicat:
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.

Horace

Semper in adiunctis aevoque morabimur aptis,

HoraceP

Reddere personae scit convenientia cuique.

Horace

Doctum imitatorem, et veras hinc ducere voces.

§ 435

Horace

Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.

§ 436

Cicero

At enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse, allici benevolentiam cibo

Cicero

Horribilis oratio, sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit

Cicero

Quare noli, Cato, maiorum instituta, quae res ipsa publica, quae diuturnitas imperii comprobat, nimium severa oratione reprehendere

Cicero

Quod ais: Nulla re allici hominum mentes oportere ad magistratus mandandum, nisi dignitate … hoc tu ipse, in quo summa est dignitas, non servas. Cur enim quemquam, ut studeat tibi, ut te adiuvet, rogas?

§ 439

Horace

Sit, quod vis, simplex duntaxat et unum,

§ 442

Cicero

per quam immutata … ea, quae sunt, aut ante fuerunt, aut futura sunt, dicuntur

Cicero

Chorus ille virtutum constantia, gravitas, fortitudo, sapientia, reliquae in equuleum impositus … imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate

Cicero

ut ad eas cursim perrectura, nec eas a se beata vita desertas passura videatur … Quum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum … ad rem veritatemque … traduxeris: hoc nudum … relinquitur, possitne … quis beatus esse, quam diu torqueatur.

§ 443

Plautus

Captiv
Hos, quos videtis stare hic captivos duos,
Illi, qui adstant, hi stant ambo, non sedent,
Vos, vos mihi testes estis me verum loqui.

§ 444

TibullusP

Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras, … Fabula sive novum dedit his erroribus orbem.

§ 445

Cicero

Falsum est, in quo perspicue est mendacium

Cicero

Hoc modo: Non potest esse sapiens, qui pecuniam negligat

§ 446

Horace

Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
Certius accipiet damnum, propiusque medullis,
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.

Horace

Humano capiti cervicem pictor equinam
Addere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne:
Spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
Finguntur species, ut nec pes, nec caput uni
Reddatur formae.

§ 448

Cicero

faciunt pueriliter

§ 449

Lucretius

Notitiam veri quae res falsique crearit,
Et dubium certo quae res differre probarit,

Lucretius

Invenies primis a sensibus esse creatam
Notitiam veri, neque sensus posse refelli,
Sponte sua veris quod possint vincere falsa.
An ab sensu falso ratio orta valebit
Dicere eos contra, quae tota a sensibus orta est?
Qui nisi sint veri, ratio quoque falsa sit omnis.

Lucretius

Est manibus manifesta suis emittere quicquam,
Et violare fidem primam, et convellere tota
Fundamenta, quibus nixatur vita salusque,
Non modo enim ratio ruat omnis: vita quoque ipsa
Concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis,
Praecipitesque locos vitare.

§ 450

Paulus (Roman jurist)

Quid sit falsum quaeritur? et videtur id esse, si quis alienum chirographum imitetur, aut libellum, vel rationes intercidat, vel describat, non, qui alias in computatione, vel in ratione, mentiuntur

§ 453

PropertiusP

Maxima de nihilo nascitur historia.

§ 454

Virgil

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
Corpora per terras, silvaeque et saeva quierant.
Aequora, quum medio volvuntur sidera lapsu,
Quum tacet omnis ager, pecudes, pictaeque volucres,
Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis,
Rura tenent somno, positae sub nocte silenti,
Lenibant curas et corda oblita laborum.

§ 455

PrudentiusP

Sic unum sectantur iter, et inania rerum
Somnia concipiunt et Homerus et acer Apelles.

§ 456

HoraceP

Pictoribus atque poetis,
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas,
Sed non, ut placidis coeant immitia, non, ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.

§ 458

HoraceP

Ne, quodcunque volet, poscat sibi fabula credi,
Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis.

§ 459

VirgilP

Regina in mediis patrio vocat agmina sistro.

VirgilP

Illam inter caedes pallentem morte futura
Fecerat ignipotens ventis et Iapyge ferri?

§ 460

Statius

Quinquaginta altis funduntur in ordine
portis

Statius

Macte animi, tantis dignus qui crederis armis,

StatiusP

fulmineus Dorylas, quem regibus ardens
Aequabat virtus,

StatiusP

quum tota nequicquam obsessus Olympo
Tot queritur cessare manus.

§ 461

StatiusP

saepe aspera passus
Vulnera, sed nullum vitae in secreta receptum est.

§ 462

HoraceP

Ne forte seniles
Mandentur iuveni partes, pueroque viriles,
Ut nihil intersit Davusne loquatur, et audax
Pythias emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque dei Silenus alumni.

§ 465

Claudian

Neu dubie suspectus agas, neu falsus amicis.

§ 466

Plautus

reperiantur falsa falsimoniis,
Qui se quum frustrantur, frustrari alios stolidi existiment,
Lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide,

CatullusP

Tum retrahunt se, ac sua dicta omnia factaque
Ventos irrita ferre ac nebulas aereas sinunt.

§ 467

CatullusP

Si tu oblitus es, at dii meminerunt, meminit
Fides,
Quae te, ut poeniteat post modo facti, faciet,
tui. Cat. 28.

§ 468

HoraceP

Neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat et haereat apte.

§ 469

HoraceP

Qui variare volens rem prodigialiter unam
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.

§ 470

Horace

Pulcra Laverna,
Da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,
Noctem peccatis et fraudibus obiice nubem.

§ 472

Cicero

Ne quid falsi

Tacitus

tradendi arguendique rumoris caussa fuit, ut claro exemplo falsas auditiones depellerem, peteremque ab iis, quorum in manus cura nostra venerit, ne divulgata et incredibilia, avide accepta, veris, neque in miraculum corruptis, ante habeant.

§ 473

Ovid

Clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae
Nec non Cecropiae, nec non Amphionis arces.
Vile solum Sparta est, altae cecidere Mycenae.
Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?
Quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?

§ 474

Virgil

Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
Impellunt, terno consurgunt ordine remi.

§ 475

Ovid

Matri omnia demens
Credis et es tumidus genitoris imagine falsi.

§ 476

Ovid

O! lux immensi publica mundi,

Ovid

Phoebe, pater; si das huius mihi nominis usum,

Ovid

Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,

Ovid

Pignora da, genitor, per quae tua vera propago
Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.

§ 477

Ovid

Exit in immensum foecunda licentia vatum,
Obligat historica nec sua verba fide.

OvidP

Non, ut testes, mos est audire poetas.

HoraceP

Quando ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum,

HoraceP

Splendide mendax, et in omne virgo
Nobilis aevum.

§ 478

Cicero

Quousque tandem abutere patientia nostra?
quamdiu nos etiam furor iste tuus eludet?
Quem ad finem sese effraenata iactabit audacia?

VirgilP

longa est iniuria, longae
Ambages, sed summa sequar fastigia rerum.

§ 479

Claudian

Mersum latebris educere verum?

Cicero

Nec in hac modo re … quae ad vulgi assensum spectat, et ad aurium voluptatem … quae duo sunt ad iudicandum levissima: sed ne in maximis quidem rebus quicquam inveni firmius, quod tenerem, aut quo iudicium meum dirigerem, quam id, quodcunque mihi quam simillimum veri videretur, quum illud ipsum verum in occulto lateret.

§ 484

Cicero

excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae caussam probabilem … reddant

§ 487

Cicero

Maxime debetis in eos impetum facere, qui merentur … Hoc populo gratissimum est. Deinde, si voletis, etiam tum, quum verisimile erit aliquem commisisse, in suspicione latratote. … Id quoque concedi potest. Sin autem sic agatis, ut aliquem arguatis patrem occidisse, neque dicere possitis, aut quare, aut quomodo, ac tantummodo sine suspicione … latrabitis: crura quidem nemo vobis suffringet, sed si ego hos bene novi, litteram illam, cui vos usque eo inimici estis, ut etiam eas omnes oderitis, ita vehementer ad caput affigent, ut postea neminem alium, nisi fortunas vestras, accusare possitis.

§ 488

Cicero

Haec ego nunc physicorum oracula … fundo, vera, an falsa nescio.

Cicero

Sed veri tamen similiora, quam vestra. Ista enim flagitia Democriti, sive etiam ante Leucippi, esse quaedam corpuscula, quaedam laevia, alia aspera, rotunda alia, partim angulata, curvata quaedam, et quasi adunca, ex his effectum esse caelum atque terras, nulla cogente natura, sed concursu quodam fortuito.

§ 490

VirgilP

Solem quis dicere falsum
Audeat? Ille etiam caecos instare tumultus
Saepe monet, fraudemque et operta tumescere
bella. Georg.

§ 492

PersiusP

Parvum est, quod scire laboro.
De Iove quid sentis?

Virgil

Quid tantum Oceano properent se tingere
soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Virgil

Adspice, ait, corripuit tremulis altaria
flammis
Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse, bonum sit,
Nescio quid, certe est, et Hylax in limine
latrat.
Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia
fingunt?

§ 494

Virgil

Quinquaginta intus famulae, quibus ordine
longo
Cura penum struere et flammis adolere
penates.
Centum aliae, totidemque pares aetate
ministri,
Qui dapibus mensas onerent, et pocula ponant.

Virgil

O! quam, ait, te memorem, virgo? namque
haud tibi vultus
Mortales, nec vox hominem sonat. O! dea
certe,
Aut Phoebi soror, aut nympharum sanguinis
una!

§ 497

VirgilP

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
Qui bello exciti reges, quae quemque secutae
Complerint campos acies, quibus Itala iam tum,
Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis,
Et meministis enim, Divae, et memorare potestis,
Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.

§ 498

VirgilP

via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe,

Virgil

Qui bellum assidue ducunt cum gente Latina.

§ 499

Virgil

Nulla salus bello.

HoraceP

Nil mortalibus arduum est,
Caelum ipsum petimus stultitia.

§ 501

Livy

in Valerium Consulem, non invidiam solum, sed suspicionem etiam, cum atroci crimine, ortam, eum regnum affectare, quia aedificabat in summa Velia? Ibi alto et munito loco arcem inexpugnabilem fore. Convocato autem in concilium populo tunc Valerium in aliis dixisse: Non obstabunt P. Valerii aedes libertati vestrae, Quirites. Tuta vobis erit Velia. Deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis. In Velia aedificent, quibus melius, quam Valerio, libertas creditur. Delatam postea confestim esse materiam omnem infra Veliam, et in infimo clivo domum aedificatam. Hinc opiniones ita in contrarium versas esse, ut popularis abhinc sit habitus, unde cognomen Publicolae.

§ 503

Plautus

Poeta, tabulas quum cepit sibi,
Quaerit, quod nusquam est gentium, reperit
tamen,
Facit illud veri simile, quod mendacium est.

§ 504

HoraceP

populumque falsis
Dedocet uti
vocibus

HoraceP

Pudor, et Iustitiae soror
Incorrupta Fides, nudaque Veritas.

§ 505

Horace

Ficta voluptatis caussa sint proxima veris,

§ 506

VirgilP

quae ipse vidi, Et quorum pars magna fui?

§ 508

LivyP

Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?). Hiccine fuerit Ascanius, an maior, quam hic, Creusa natus matre, Ilio incolumi, comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Ubicunque et quacunque matre genitus, certe natum Aenea constat.

§ 512

VirgilP

At pius Aeneas per noctem plurima volvens,
Ut primum lux alma data est, exire, locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,
Qui teneant, (nam inculta videt,) hominesne feraene,
Quaerere constituit, sociisque exacta referre

§ 515

Virgil

Diique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,

Juvenal

sanctae gentes,
quibus haec nascuntur in hortis
Numina.

§ 517

Horace

Scriptor, honoratum si forte reponis Achillem,
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Iura neget sibi nata, nihil non arroget armis,
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.

§ 519

Horace

Quam si proferres ignota indictaque primus.

Horace

Si quid inexpertum scenae committis, et audes,
Personam formare novam, servetur ad imum,
Qualis ab incepto processerit et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere;

§ 521

Livy

Situs est, ait, quemcumque eum dici iusque fasque est, super Numicium flumen: Iovem indigetem appellant.

§ 522

Ausonius

Vos magis historicis, lectores, credite de me,
Quam qui furta deum concubitusque canunt,
Falsiloqui vates, temerant qui carmine verum,
Humanisque deos assimilant vitiis.

§ 523

Silius ItalicusP

Dii longae noctis, quorum iam numina nobis
Mors instans maiora facit, precor, inquit, adeste,
Et placidi victos ardore admittite manes. Aeneae coniux, Veneris nurus, ulta maritum,
Vidi constructas nostrae Carthaginis arces,
Nunc ad vos magni descendet corporis umbra,
Me quoque fors dulci quondam vir notus amore
Exspectat, curas cupiens aequare priores,

§ 524

Statius

par studiis aevique modis.

§ 525

Augustine

Non omne, inquit, quod fingimus, mendacium est, sed quando id fingimus, quod nihil significat: … tunc est mendacium. Quum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, … non est mendacium, sed aliqua figura veritatis, Alioquin omnia, quae a sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso domino, figurate dicta sunt, deputabuntur mendacia, quia secundum usitatum intellectum … veritas non subsistit in talibus dictis. - - - Fictio, quae ad aliquam veritatem refertur … figura est, quae non refertur, mendacium est.

§ 526

Juvenal

It nova, nec tristis, per cunctas fabula coenas,

§ 528

Cicero

Angues ingentes alites, iuncti iugo.

§ 529

Terence

Poeta quum primum animum ad scribendum appulit,
Id sibi negotii credidit solum dari,
Populo ut placerent, quas fecisset, fabulas.

§ 531

Ovid

Per tibi (Pentheu) nunc ipsum, (Bacchum) nec enim praesentior illo
Est deus, adiuro, tam me tibi vera referre,
Quam veri maiora fide,

Ovid

Sponte sua patuisse fores, lapsasque lacertis
Sponte sua, (fama est,) nullo solvente, catenas.

§ 534

PhaedrusP

Exploranda est veritas multum prius,
Quem stulta prave iudicet sententia,

§ 538

Petronius

per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitat liberum spiritum, ut potius furentis animi vaticinatio, de castis heroum amoribus, appareat, quam religiosae orationis sub testibus fides.

§ 540

Lucretius

Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
Desine quapropter novitate exterritus ipsa
Exspuere ex animo rationem, sed magis acri
Iudicio perpende, et, si tibi vera videtur,
Dede manus, aut, si falsa est, accingere contra.
Quaerit enim rationem animus.

§ 542

Quintilian

argumentum … est ratio probationem praestans, qua colligitur aliquid per aliud, et quae, quod est dubium, per id, quod dubium non est, confirmat.

Quintilian

Debet nota esse, recte argumenta tractaturo, vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat. Hinc enim sunt, quae exorta dicuntur.

§ 543

Ovid

Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris,
Ingenioque faves, ingeniose, meo.

§ 545

Cicero

Quis est, qui neget, ordinis eius, (publicanorum) studium fuisse in honore Plancii singulare? Neque iniuria, vel quod erat pater is, qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quia huius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem se ornare, et consulere liberis suis arbitrabantur.

§ 546

JuvenalP

Sed (uxor) iacet in servi complexibus, aut equitis. Dic, Dic aliquem, sodes, heic, Quintiliane, colorem, Haeremus. Dic ipsa: Olim convenerat, inquit, Ut faceres tu, quod velles, nec non ego possem Indulgere mihi. Clames licet, et mare caelo Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis Deprensis. Iram atque animos a crimine sumunt.

Virgil

infensus, quem gloria Turni Obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, seditione potentem animum tegit

Virgil

Nulla salus bello? Capiti cane talia demens Dardanio, rebusque tuis.

§ 547

Sallust

Omnes homines, qui sese student praestare caeteris animalibus summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant, veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit.

Sallust

Mihi rectius videtur ingenii, quam virium opibus, gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere.

§ 548

Euripides (Latin version in Cicero; quoted by Caesar)

Si violandum est ius, regnandi gratia Violandum est, aliis rebus pietatem colas.

§ 549

Virgil

Auri sacra fames, quo non mortalia cogis Pectora!

VirgilP

Discite iustitiam moniti, et non temnere Divos.

Pliny

Quoto cuique eadem honestatis cura secreto, quae palam? Multi famam, conscientiam pauci verentur

§ 553

Horace

Sermo oritur, non de villis domibusve alienis, Nec male, necne Lepos saltet. Sed, quod magis ad nos Pertinet, et nescire malum est, agitamus utrumne Divitiis homines, an sint virtute, beati, Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos, Et quae sit natura boni, summumque quid eius.

Horace

Cervius haec inter vicinus garrit aniles Ex re fabellas,

§ 554

Horace

Non possidentem multa vocaveris Recte beatum. Rectius occupat Nomen beati, qui deorum Muneribus sapienter uti, Duramque callet pauperiem pati, Peiusque leto flagitium timet. Non ille pro caris amicis, Aut patria timidus perire.

Horace

Omnis res, Virtus, fama, decus, divina humanaque pulcris Divitiis parent, quas qui construxerit, ille Clarus erit, fortis, iustus. Sapiensne? Etiam, et rex; Et quicquid volet.

§ 576

Juvenal

quid concedatur in illos, Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

§ 581

OvidP

Verba miser frustra nil proficientia perdo, Ipsa graves spargunt ora loquentis aquae. Scilicet occidimus, nec spes, nisi vana, salutis, Dumque loquor, vultus obruit unda meos. Hei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma? Quantus ab aetherio personat axe fragor!

§ 582

Virgil

Forsan et haec olim meminisse iuvabit. O passi graviora! deus dabit his quoque finem.

Horace

Quo nos cunque feret melior fortuna parente, Ibimus. O! socii comitesque O! fortes peioraque passi Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas, Cras ingens iterabimus aequor.

§ 588

Catullus

Crura ponticuli, axulis stantis, in redivivis Ne supinus eat, cavaque in palude recumbat.

§ 592

OvidP

primaque ab origine mundi
Ad sua perpetuum deducere tempora carmen.

§ 593

OvidP

Hanc deus et melior litem natura diremit.

OvidP

qui, quanto est pondere terrae
Pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.

OvidP

Sanctius his animal, mentisque capacius altae,
Deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset. Natus homo est. Sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo,
Sive recens tellus
fuit, quam Prometheus
Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,
Sponte sua sine lege fidem rectumque colebat.

OvidP

Protinus irrumpit venae peioris in aevum,
Omne nefas, fugere Pudor Verumque, Fidesque,
In quorum subiire locum Fraudesque, Dolique
Insidiaeque et Vis et Amor sceleratus habendi.

OvidP

In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes,
Quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.

OvidP

Est tamen humani generis iactura dolori.

OvidP

Rex superum trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.

OvidP

Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant
Omnia pontus erant, deerant quoque littora ponto,

Ovid

quae speciosa dehinc miracula promitt.

§ 595

Horace

Ex noto fictum carmen sequar.

§ 596

Ovid

Quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?

Virgil

Prisca fides facto, sed fama perennis.

§ 598

Horace

Nequicquam deus abscidit
Prudens Oceano dissociabiles
Terras Quibus interiecta vada non bene transiliuntur,

§ 602

Phaedrus

Exemplum egregium prorsus et laudabile
Verum est aviditas dives, et pauper pudor.

Phaedrus

A foeminis utcunque spoliari viros,
Ament, amentur, nempe exemplis discimus.

Phaedrus

Successus ad perniciem multos devocat,

§ 606

VirgilP

Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra,
Ingemit et duplices tendens ad sidera palmas Talia voce refert: O! terque quaterque beati,
Quos ante ora patrum, Troiae sub moenibus altis,
Contigit oppetere!

VirgilP

infelix humero quum apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
Straverat, atque, humeris inimicum insigne gerebat. Ille oculis postquam saevi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis accensus et ira
Terribilis: Tune hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
Immolat, ac poenam scelerato ex sanguine sumit. Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit
Fervidus: ast illi solvuntur frigore membra,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

§ 607

Terence

Quod si personis iisdem uti aliis non licet,
Qui magis licet currentes servos scribere,
Bonas matronas facere, meretrices malas, Parasitum edacem, gloriosum militem,
Puerum supponi, falli per servum senem,
Amare, odisse, suspicari?

§ 608

PhaedrusP

Olim quas vellent esse in tutela sua,

Phaedrus

Honore fructum ne videamur vendere.

PhaedrusP

Deorum genitor atque hominum sator:
Nisi utile est, quod facimus, stulta est gloria.

§ 609

PhaedrusP

Nihil agere, quod non prosit, fabella admonet.

PhaedrusP

Quercus Iovi
Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
Pinus Cybellae, populus celsa Herculi

§ 610

Source not specified

Aut metuat dulces, aut experiatur amaros,

§ 611

Pervigilium Veneris (anonymous)

Nunc amet, qui nunquam amavit, quique
amavit, nunc amet!

§ 612

VirgilP

Quem nulla accendit magnarum gloria rerum,
Nec super ipse sua molitur laude laborem,

VirgilP

Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem
Fortunam ex aliis. Te pater Aeneas et avunculus excitet Hector.

§ 613

HoraceP

Iudice me, non sordidus auctor
Naturae verique, Hor.
Volume II

§ 615

QuintilianP

non semper esse tam acrem iudicis … intensionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat, et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen

§ 616

Quintilian

curandum non, ut intelligere possit iudex, sed ne omnino possit non intelligere

§ 618

Tacitus

puerilibus statim annis coelanti, pingenti, cantus aut regimen equorum exercenti, et aliquando carmina pangenti … vividum animum

Pliny

agile corpus esse et vividum

Pliny

quoad honestum fuit, obierat officia, gesserat magistratus, provincias rexerat, multoque labore meruerat otium

Pliny

senex ambulabat mane millia passuum tria, nec minus animum, quam corpus, exercebat, mox vehiculum ascendebat

§ 619

Quintilian

magis conciliatis animis et iam calentibus, certos locos tantum admittit, quorum naturalis ubertas licentias aliquas notari circumfuso nitore non patiatur

Cicero

Hyperidi, Aeschini hanc copiam, succum illum et sanguinem incorruptum

Cicero

in quo naturalis fuerit, non fucatus nitor

§ 620

Cicero

Antipatrum narrat inflasse paullo vehementius

Cicero

et habuisse illum vires agrestes quidem atque horridas … sine nitore tamen et palaestra

§ 621

CiceroP

multa de republica scripserint, multa de legibus, multa non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus reliquerint bene dicendi

Cicero

valde nitentem et plane horridam orationem

§ 622

Quintilian

Atque etiam, qui specie capiuntur, vulsis, levatisque, et inustas comas acu comantibus, et non suo colore nitidis, plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulcritudo corporis venire videatur ex malis moribus

§ 624

CiceroP

In picturis alios horrida, inculta, abdita et opaca, contra alios nitida, laeta, collustrata delectat. Quid est, quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, quum in suo quodque genere praestet, et genera plura sint? Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus, existimavique in omnibus rebus esse aliquid optimum

Cicero

etiamsi lateret … idque ab eo posse, qui eius rei gnarus esset, indicari

Catullus

Ore floridula nitent,
Alba parthenice velut,
Luteumve papaver,

Horace

plura nitent in carmine

§ 625

Quintilian

Emendate quidem et dilucide

Quintilian

dicentium tenue praemium est, magisque vitiis carere est, quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris. - Non assequutus esset Cicero docendo tantum iudicem, et utiliter demum, ac latine perspicueque docendo

Quintilian

Sed hic ornatur … virilis, fortis, ac sanctus sit, nec effoeminatam levitatem, nec fuco eminentem colorem amet, sanguine et viribus niteat

Quintilian

Hoc autem adeo verum est, ut, cum in hac maxima parte sint vicina virtutibus vitia

Quintilian

etiam qui vitiis utuntur, virtutis tamen his nomen imponant. Quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus. Non nego hanc esse virtutem. Sed illis eam non tribuo

§ 626

Horace

Inceptis gravibus plerumque et magna professis,
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Assuitur pannus, quum lucus et ara Dianae,
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus.

Juvenal

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus
Martis, et Aeoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras,
Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum
Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptae lectore columnae.
Expectes eadem a summo minimoque poeta.

§ 627

Cicero

tam incultum, quod non splendescat oratione et tanquam excolatur

Cicero (adapted by Baumgarten)

falsum constituisse de venusti in cogitando hominis officio, et non quid ars, sed quid ipsi forte possent, exposuisse

§ 628

Cicero

tanquam tabulas bene pictas collocare in bono lumine

§ 629

Cicero

Qui habent ut graeca anteponant iis … quae et splendide dicta sint, neque sint conversa de graecis?

Cicero

Degustabis genus hoc exercitationum mearum, quibus uti consuevi, quum ea, quae in scholis dicuntur δεικτικὰ, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus

§ 630

Cicero

Demosthenem, si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronunciare voluisset, ornate splendideque facere potuisse

§ 634

HoraceP

parum claris, lucem dare coget,

§ 635

Lucretius

Longa, tamen parte ab summa si tota videtur,
Paullatim trahit angusti fastigia coni,
Tecta solo iungens, atque omnia dextera laeva
Donec in obscurum coni contraxit acumen,

§ 637

Cicero

Uniuscuiusque constitutionis exemplum supponere non gravaremur, nisi illud videremur, quemadmodum res obscurae dicendo fierent apertiores, sic res apertas obscuriores fieri oratione

§ 638

Cicero

explanationes, in quibus multa obscura sunt ac ambigua

§ 640

CiceroP

Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut eam tollerem, sed ut intelligeretur, quam esset obscura, et quam difficiles explanationes haberet

Cicero

vehementius invectus etiam in illam rationem, quae de Providentia sanctissime et providentissime constituta est

§ 641

Ovid

obscurum verborum ambage novorum
Ter novies carmen magico demurmurat ore.

§ 642

Horace

Quem si puellarum insereres choro,
Mire sagaces falleret hospites
Discrimen obscurum, solutis
Crinibus, ambiguoque vultu:

§ 643

HoraceP

plerumque modestus
Occupat obscuri speciem.

§ 645

Source not specified

ius obscurum et ignotum aliquando patefaciendum est in iudiciis atque illustrandum

Horace

Brevis esse laboro,
Obscurus fio.

Quintilian

Cavenda est, quae nimium omnia corripientes sequitur, obscuritas

§ 646

Cicero

nec nolit, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici

Cicero

aut artificiosa, ut mathematici, sed de illustri ac facili, etiam in vulgus pervulgata, voluptate, loquatur, neque tamen possit intelligi

§ 647

Virgil

Quale per incertam lunam, sub luce maligna,
Est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra
Iuppiter, ac rebus nox abstulit atra colorem.

§ 649

Cicero

Omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus, eaque est et in ipsis rebus obscuritas … et in iudiciis nostris infirmitas … ut non sine caussa et doctissimi et antiquissimi invenire se posse, quod cuperent, diffisi sint

§ 651

Cicero

simulac agere coeperint, se negat intelligere, nisi admodum attenderit, ita confusam esse, ita perturbatam orationem, nihil ut sit primum, nihil secundum

Cicero

ut oratio, quae lumen adhibere rebus debeat, ea obscuritatem et tenebras afferat, atque ut quodammodo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur

§ 653

Cicero

Quoniam philosophia in tres partes est distributa, in naturae obscuritatem

Cicero

in disserendi subtilitatem, in vitam atque mores: duo illa relinquamus, idque largiamur inertiae nostrae, tertium vero, quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori, in quo magnus esse possit, relinquemus

§ 655

Cicero

Latet fortasse obscuritate involuta naturae?

§ 656

Aristotle

non modo rebus iis, quae ab illo dictae ac inventae sunt, allici debuerint, sed dicendi quoque incredibili cum copia, tum etiam suavitate

§ 657

QuintilianP

quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo, sunt enim, si vere sint otiosae, vitia non tantum in narrationibus, sed ubique, non tantum brevitatis caussa fugienda, sed etiam quia supervacua cum taedio dicuntur

QuintilianP

differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus

Quintilian

Quas occidendi caussas habuerit, quos sibi conscios assumpserit, quemadmodum insidias disposuerit, probationis loco dicam

§ 658

Cicero

ut obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit magnitudine maris Aegaei stilla muriae, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio, et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic quum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis rerum in corpore sitarum aestimatio, splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur, atque intereat necesse est

§ 659

Cicero

quod dicit Epicurus de voluptate, quae minimae sunt voluptates, eas obscurari saepe et obrui eo usque

CiceroP

Sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis, tam productae temporibus, tamque multae

CiceroP

Itaque in quibus, propter eorum exiguitatem, ignoratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa, nec ne sint

CiceroP

- Quibus autem in rebus obscuratio tanta non sit, fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum

Cicero

Bona autem corporis his rebus sunt, quas posterius posui, similiora. Habent enim accessionem dignam, in qua laboretur, etsi non dignissimam

§ 660

Cicero

Obscurentur minora maioribus

Catullus

Flammeus et rapidi solis nitor obscuretur.

Catullus

Et cedunt certis sidera temporibus,
Ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
Dulcis amor gyro devocat aerio.

§ 661

Cicero

quasi membratim gesti negotii, suspiciosum explicationem, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus

Cicero

aut praeteritis, aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus et casus narrare

Quintilian

ridiculum est quibusdam in caussis veritatem esse obscurandam

Quintilian

quia obscurare qui vult, narret falsa pro veris, et in iis, quae narrat falsa pro veris, laborare debeat, ut videantur, quam evidentissima

§ 662

Virgil

Infert se tectus nebula. Mirabile dictu!

Virgil

res animos incognita turbat?

Virgil

Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,

Virgil

Postquam animum arrecti dictis et fortis Achates,
Et pater Aeneas, - - -
Omnia tuta vident, classem sociosque receptos,

Virgil

circumfusa repente
Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit, Os humerosque deo similis. Namque ipsa decoram
Caesariem nato genitrix, lumenque iuventae
Purpureum, et laetos oculis adflarat honores, Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro,

§ 663

HoraceP

locus est et pluribus umbris

Quintilian

Alii, dum communem loquendi morem reformidant, tunc etiam, quando servare eundem vera pulcritudo posceret, ducti specie nitoris, circumeunt omnia copiosa loquacitate, quae dicere volunt, ipsam deinde illam seriem cum alia simili iungentes miscentesque ultra, quam ullus spiritus durare possit, extendunt

§ 664

QuintilianP

At ego otiosum sermonem dixerim, quem auditor suo ingenio non intelligit.

Quintilian

At pervasit quidem iam multos ista persuasio, ut id demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit. Sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae quum intellexerint, acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint, sed quasi invenerint

Quintilian

Neque id novum vitium, quum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare, quae dicerent, iuberet, graeco verbo utens σκοτίσον. Unde illa scilicet egregia laudatio: Tanto melior. Ne ego quidem intellexi.

§ 665

Virgil

Quis globus, o cives! caligine volvitur atra?

Lucretius

pingues multa caligine taedae!

Virgil

omnem, quae nunc obducta tuenti
Mortales hebetat visus tibi, et humida circum
Caligat, nubem eripiat. Tu ne qua parentis
Iussa time, nec praeceptis parere recusa,

Virgil

Faucibus ingentem fumum, mirabile dictu,
Evomit, involvitque domum caligine caeca,
Prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
Fumiferam noctem, commistis igne tenebris,

§ 667

HoraceP

Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,

§ 668

Ovid

aptam pastoribus umbram,

Virgil

ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci aspirans complectitur umbra.

Virgil

Tum silvis scena coruscis, Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra.

Virgil

Parnassa laurus -
Parva sub ingenti matris se subiicit umbra.

§ 669

StatiusP

larga qua non opulentior umbrae
Argolicos inter saltusque educta Lycaeos
Extulerat super astra caput.

Statius

Ut quum possessas avidis victoribus arces
Dux raptare dedit, vix signa audita, nec urbem
Invenias. Ducunt, sternunt, abiguntque, feruntque
Immodici. Minor ille fragor, quo bella geruntur.

§ 670

Longinus

lumina debiliora solis circumfusa radiis evanescant: sic alias rhetoricorum artes opacari sublimitate. Neque diversum illud est, quod accidit in pictura. Nam quum umbra et lux per colores in eodem tabulae plano parallelae iacent: tamen lux prius oculos ferit, neque tantum egregia magis, sed etiam propior videtur. Quare etiam affectus et sublimia, quum animabus propinquiora sint, ob naturalem cognationem et splendorem praecellunt semper et eminent prae figuris pingentibus tantum

§ 671

Cicero

quam argute, quam obscure etiam contra Stoicos aliquando sibi disserendum sit

§ 672

Cicero

si quis ita loquatur, ut non intelligatur. Si aut de industria faciat; ut Heraclitus, qui de natura nimis obscure memoravit, aut quum rerum obscuritas, non verborum, facit, ut non intelligatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis

§ 674

Horace

Caliginosa nocte premit deus,

Quintilian

pessima sunt αἰνίγματα quae verbis aperta occulto sensu sunt

§ 675

HoraceP

et hanc veniam petimusque damusque vicissim.

Horace

Debuit adhuc nasci ille coquus, qui noverit omnes
Sic condire cibos, sapidi ut sint omnibus aeque.

§ 676

Ovid

Hanc, ait, ego nocturnas versam volitare per urbes
Suspicor, et pluma corpus anile tegi.
Suspicor, et fama est. Oculis quoque pupula duplex
Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.

§ 677

VirgilP

humum florentibus herbis
Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra?

§ 678

Virgil

qualem primo quis surgere mense
Aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam,

Juvenal

Ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra.

§ 679

LucanP

Non sibi, sed toti genitum se credidit orbi;

§ 680

Lucretius

Perpetuus sermo, nigrae noctis ad umbram
Aurorae perductus ab exoriente nitore,
Praesertim si cum summo est clamore profusus,

§ 682

Virgil

Aestibus in mediis, umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
Ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra,

§ 683

Virgil

Spargere humum foliis, inducere fontibus umbram,

Ovid

assuetae semper in umbra
Indulgere sibi, formamque augere colendo,

§ 684

Horace

cum Servilio Balatrone
Vibidium.

Cicero

Totus hic locus si contemnendus est in nobis, non est negligendus in nostris

Horace

Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes
Umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum?

§ 685

Quintilian

Prima non erat pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscriberet

Pliny

Secundam affirmant esse, singulis coloribus, et monochromaton dictam, postquam operosior inventa erat

Pliny the ElderP

Tandem se ars ipsa distinxit, et invenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna vice sese excitante. Deinde adiectus est splendor, alius hic, quam lumen, quem quia inter hoc et umbram esset, appellaverunt tonon

§ 686

Cicero

transferri potest etiam ad artes

Cicero

fingendi, picturae, et, si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum, et tamen verum, quanto admirabilius in oratione atque in lingua?

CiceroP

in dicendo summa laus ac admiratio umbram aliquam et recessum, quo magis id, quod illuminatum est, exstare atque eminere videatur

§ 687

Cicero

Quam multa vident pictores in umbra et in eminentia, quae nos non videmus?

Pliny the YoungerP

Ut in pictura lumen, non alia res magis, quam umbra, commendat: ita orationem tam summittere, quam attollere decet

Pliny the Younger

Utinam ordo saltim et transitus figurae simul spectarentur a lectore!

Pliny the YoungerP

Nam invenire praeclare, enunciare magnifice interdum etiam barbari solent: disponere apte, figurare varie, nisi eruditis, negatum est

§ 688

Terence

Verus color, corpus solidum et succi plenum.

§ 689

Lucretius

Qualis enim caecis poterit color esse tenebris,
Lumine qui mutatur in ipso propterea, quod
Recta aut obliqua percussus luce refulget?

Lucretius

in quovis uno puroque nitore, Dissimiles longe inter se variosque colores.

Lucretius

varii rerum impediunt prohibentque
colores,
Quo minus esse uno possit res tota nitore.

§ 691

Pliny

quatuor coloribus solis immortalia opera fecere Apelles, Echion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, quum tabulae eorum singulae oppidorum venirent opibus: Plinii autem, per aetatem, purpuris in parietes migrantibus et India conferente fluminum suorum limum et draconum et elephantorum saniem, nulla nobilis pictura erat

§ 693

Pliny

Sunt autem colores aut austeri, aut floridi.

§ 694

Cicero

picturae horridae, incultae, abditae ac opacae, in suo tamen genere praestanti

§ 696

Virgil

Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit;
Atlantis, cinctum assidue cui nubibus atris
Piniferum caput, et vento pulsatur et imbri,
Nix humeros infusa tegit, tum flumina mento
Praecipitant senis, et glacie riget horrida
barba.

Virgil

Atque illi stellatus iaspide fulva
Ensis erat, tyrioque ardebat murice laena
Demissa ex humeris, dives quae munera Dido
Fecerat, et tenui telas discreverat auro.

§ 697

Ovid

Excussit pennas, quarum iactatibus omnis
Afflata est tellus, latumque perhorruit aequor,
Pulvereamque trahens per summa cacumina
pallam
Verrit humum, pavidamque metu, caligine
tectus,
Orithyian amans fulvis amplectitur alis.

Tacitus

Pharasmanem simul horridam suorum aciem, picta auro Medorum agmina, hinc viros, inde praedam, ostendere

§ 699

HoraceP

Intactis opulentior
Thesauris Arabum et divitis Indiae
Caementis licet occupes
Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum;

HoraceP

Si figit adamantinos
Summis verticibus dira Necessitas
Clavos: non animum metu,
Non mortis laqueis expedias caput.

§ 700

HoraceP

Vel nos in Capitolium,
Quo clamor vocat et turba faventium,
Vel nos in mare proximum
Gemmas et lapides, aurum et inutile,
Summi materiem mali,
Mittamus.

HoraceP

Scelerum si bene poenitet,
Eradenda cupidinis
Pravi sunt elementa, et tenerae nimis
Mentes asperioribus
Firmandae studiis.

§ 701

OvidP

Per se dabat omnia tellus,
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine semine flores.
Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
Flavaque de viridi stillabant ilice mella,

§ 702

Ovid

ad horrida promptior arma,

OvidP

Vivitur ex rapto. Non hospes ab hospite
tutus,
Non socer a genero. Fratrum quoque gratia rara est.
Imminet exitio vir coniugis, illa mariti.
Lurida terribiles miscent aconita novercae,
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Victa iacet Pietas, et virgo caede madentes
Ultima caelestum terras Astraea reliquit.
Neve foret terris securior arduus aether,
Affectasse ferunt regnum caeleste Gigantas,
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.

§ 703

Horace

Omnis Aristippum decuit status, et color, et res,

Horace

Descriptas, ait, servare vices, operumque
colores
Cur ego, si nequeo ignoroque poeta salutor?
Cur nescire, pudens prave, quam discere, malo?
Versibus exponi tragicis res comica non vult.
Indignatur item privatis ac prope socco
Dignis carminibus narrari caena Thyestae, Singula quaeque locum teneant sortita decentem.

§ 704

VirgilP

Mille trahens varios adverso sole colores.

Virgil

Arma virumque cano.

Virgil

Bella, horrida bella,
Et Tyberim multo spumantem sanguine cerno.

§ 705

Lucan

Bella per Emathios plus quam civilia campos,
Iusque datum sceleri canimus, populumque
potentem,
In sua victrici conversum viscera dextra,
Cognatasque acies, et rupto foedere regni
Certatum totis concussi viribus orbis
In commune nefas, infestisque obvia signis
Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis.
Quis furor? o! vates! quae tanta licentia
ab ovo?

§ 706

Silius Italicus

Ordiar arma, quibus caelo se gloria tollit
Aeneadum, patiturque ferox oenotria iura
Carthago.

ClaudianP

Intacti quum claustra freti coeuntibus aequor
Armatum scopulis audax irrumpere Argo
Oeteam Colchosque petens, propiore periclo,
Omnibus attonitis solus post numina Typhis
Incolumem tenui damno servasse carinam
Fertur et ancipitem montis vitasse ruinam,
Deceptoque vagae concursu rupis in altum
Victricem duxisse ratem.

§ 708

Juvenal

Ultra Sauromatas fugere hinc libet, et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt,

Cicero

dum mordicus tenent, neque sibi evelli ex ore vel animo volunt: horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione, et moribus, et ipsa cogitandi ratione.

§ 709

Silius ItalicusP

iubet horrida Virtus,
Armatumque Fide pectus, Rectique cupido,
Audita asperitate,

§ 710

Quintilian

Catholica, id est, (ut dicamus, quomodo possumus) universalia, vel perpetualia.

Virgil

Sardois videatur amarior herbis,
Horridior rusco, proiecta vilior alga.

§ 711

HoraceP

Virtutis verae custos rigidusque satelles,

Horace

bibit Hymettia mella Falerno diluta,

Horace

inter lances mensasque nitentes,
Dum stupet insanis acies fulgoribus, et quum
Acclinis falsis animus meliora recusat.

§ 713

Quintilian

quae, velut si aliter fas non sit, quidam, tanquam iussi, sequuntur

Quintilian

mutantur pleraque praeceptorum caussis, temporibus, necessitate, occasione. Nulla rogationibus plebisve scitis sancta sunt. Decet, ut in picturis atque statuis videmus, variari habitus, vultus, status. Raro reperitur genus praeceptorum catholicorum, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit.

§ 714

Cicero

horridulas, Catonis alicuius orationes

Horace

Quid? si quis vultu torvo ferus, et pede nudo,
Exiguaeque togae simulet textore Catonem,
Virtutemne repraesentet moresque Catonis?
Decipit exemplar vitiis imitabile,

HoraceP

O! imitatores, servum pecus! ut mihi saepe
Bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!

§ 715

CiceroP

unum modo, quale sit, suspicabantur. Putabant enim, qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum attice dicere. Errabant, quod solum

Cicero

quod attice, non fallebantur.

Cicero

considerandum est, ne quid perturbate, ne quid contorte cogitetur

§ 716

CiceroP

maxime sensus nostros impellunt voluptate, et specie prima acerrime commovent. Saepe tamen ab iisdem celerrime fastidio quodam et satietate abalienamur.

Cicero

Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque, quam in veteribus? Quae tamen, etiamsi primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant, quum iidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae, quam certae et severae? quibus tamen non modo austeri, sed si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat.

§ 717

Horace

peruncti faecibus ora.

Ovid

Nec te purpureo velent vaccinia fuco,
Non est conveniens luctibus ille color.
Nec titulus minio, neque cedro charta notetur,
Candida nec nigra cornua fronte geras.
Felices ornent haec instrumenta libellos,
Fortunae memorem te decet esse meae.

§ 718

Pliny

unum imitari nemo potuit. Absoluta opera atramento illinebat ita tenui, ut id ipsum repercussu claritates colorum excitaret, custodiretque a pulvere et sordibus, ad manum intuenti demum appareret. Sed et tum ratione magna, ne colorum claritas oculorum aciem offenderet, veluti per lapidem specularem intuentibus e longinquo, et eadem res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret.

Ovid

Clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
Vel pedis hoc ratio, vel via longa facit.
Adspicis exsangui chartam pallere colore?
Immo vero, quia non erubescunt epistolae.

§ 719

Quintilian

casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitens, evanescens ac moriens

Quintilian

quemadmodum lana tincta fuco citra purpuras placet, ac, si contuleris etiam lacernae, conspectu melioris obruitur. Si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas, ut fucinis sulphura, iam illud, quod fefellerat, exuat mentitum colorem, et quadam vix enarrabili foeditate pallescat. Luceat igitur haec citra solem, et ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris

Horace

iam manet humida creta, colorque
Stercore fucatus crocodili.

§ 720

Cicero

insidere quidam venustatis, non fuco illitus, sed sanguine diffusus debet color

Cicero

Ipsa formae dignitas coloris bonitate tuenda est.

Cicero

est quidam sine ullo fuco veritatis color

Cicero

liniamentis flos pigmentorum recentium: defit potius, quam adsit nimius

Quintilian

ingenii plurimum, acerbitatem miram, summam urbanitatem

Quintilian

stomacho et amaris salibus plus, quam consilio, dederit

§ 721

Cicero

Quis est ille tandem urbanitatis color? Nescio tantum esse quendam scio. Id tu, Brute, intelliges, quum in Galliam veneris. - In vocibus nostrorum oratorum recinit quoddam et resonat urbanius. Nec hoc in oratoribus modo apparet, sed etiam in caeteris

Catullus

Homo venustus, et dicax, et urbanus,
qui modo scurra,
Aut si quid hac re tritius, videbatur.

Catullus

bellus ille et urbanus
Suffenus, unus caprimulgus ac fossor
Rursus videtur. Tantum abhorret ac mutat.

§ 722

Cicero

severitatis color, non modo non invidiosus, sed etiam popularis

Cicero

veritatem animadversionis tum bonis omnibus, tum infimo cuique gratissimam

Cicero

totum genus excellet e. g. in caussis, in quibus potest inflammari animus iudicis acri et vehementi quadam incitatione

Cicero

dubium non est, quin exordium dicendi vehemens et pugnax non saepe esse debeat

Cicero

vehementer se agere fatetur, iracunde

§ 723

Pliny

qui fronte gravi et tristi supercilio utilitatibus fisci contumaciter adsunt, quos nunquam principibus defuisse

Propertius

Eumenidum intento turba severa foro.

Cicero

Haec adiuvant in oratore: lenitas vocis, vultus, pudoris significatio, verborum comitas. Si quid persequare acrius, … ut invitus et coactus facere videare. - Ea omnia, quae proborum, demissorum, non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non acerborum sunt, … valde benevolentiam conciliant.

§ 724

Quintilian

mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis

Quintilian

animorum tractandorum artifex assequatur, ut aliquid eorum quoque caussa videatur facere, contra quos armatus est.

Quintilian

sola habet poenitentia, si nulla contingit iis, qui peccaverant, excusatio

Propertius

Adspice, quot submittat humus formosa colores!

§ 725

Cicero

Recte videntur praecipere, qui monent, ut, quanto superiores simus, tanto nos submissius geramus.

§ 727

Quintilian

submissum cogitandi genus concitatis in caussis

Quintilian

cuius ad absolutionem profuisset, si conciliasset oratione submissa

Quintilian

iudicum animos sibi, qui tamen, quoniam id eum minime decuisset, sic egerit, ut, qui poenam suam honoribus summis esset aestimaturus.

Quintilian

Quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posterorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum, omnium saeculorum consequutur.

§ 728

Quintilian

patria cedere, quam cum Tribuno plebis, humillimo homine, de innocentia sua contendere maluit

Quintilian

humiliera illa vitia, submissa adulatio, vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas, quae fere accidunt his, qui nimium blandi esse volunt.

Quintilian

Quis vero nesciat, quin nonnunquam, summittenda sit et contrahenda oratio, ne iudex eam vel intelligere, vel capere non possit?

Cicero

ne in caussa Cluentii quidem, etsi mater huius palam caput filii petebat, oblitus est reverentiae, quae parentibus debetur

Cicero

ipsa re minore ac minus infesta orationem adhuc leniorem et submissiorem

§ 729

Cicero

ne nimium ridiculus videri velis

§ 730

Cicero

definitio propriam cuiusvis rei vim declarans

Cicero

saepius dicendum, et non significandum modo, quod fieri potest obscurius, sed etiam declarandum

§ 732

Virgil

Formosam resonare doces Amaryllida silvas,

Virgil

Haec urbs multum alias inter caput extulit urbes,

Virgil

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Virgil

Candidior postquam tondenti barba cadebat.

Virgil

Ante leves pascentur in aethere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces;
Ante pererratis amborum finibus exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tygrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

Virgil

Iam summa procul villarum culmina fumant
Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

§ 734

Virgil

Tantaene animis caelestibus irae?

Virgil

Tantae molis erat Romanam condere gentem.

§ 737

Virgil

Si magna licet componere parvis,

Ovid

Grandia si parvis assimilare licet.

Cicero

Ut ii, qui combibi purpuram volunt, sufficiunt prius lanam medicamentis quibusdam: sic litteris talibusque doctrinis ante excoli animus et ad sapientiam concipiendam imbui et praeparari debet

Cicero

Ut ignis, inquit, in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur: sic recens falsum crimen, in purissimam et castissimam vitam collatum, statim concidit et exstinguitur.

Cicero

Ut non frugem, neque arborem in omni agro reperire possit; sic non omne facinus in omni vita nascitur.

§ 738

Quintilian

An ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et amoenos fontes scaturientes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? Sterilem platanum, et tonsas myrtos, quam maritatam vitem, et uberes oleas, praeoptaverim? Habeant illa divites, licet, quid essent, si aliud nihil haberent? - Et ego in ordinem et certa intervalla meas arbores redigam. Quid enim, quaeso, illo quincunce speciosius? quid, in quamcumque partem spectaveris, rectius? Sed protinus in id quoque prodest, ut terrae succum aequaliter trahant. Oleae cacumina in altum exsurgentia ferro coercebo, in orbem se formosius fundet, et protinus fructum ramis pluribus feret. Decentior equus, cui adstricta ilia, si idem velocior. Pulcer adspectu si athleta est, cuius lacertos exercitatio expressit, idem est certamini paratior. Nunquam vera species ab utilitate dividitur.

§ 739

QuintilianP

ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit, aut ignotum. Debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse clarius eo, quod illuminat. Quare poetis quidem permittamus sane huiusmodi exempla:

QuintilianP

Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
Deserit, aut Delon maternam invisit Apollo.

Quintilian

Non idem decebit oratorem, ut occultis aperta demonstret.

Virgil

Qualis in Eurotae ripis, aut per iuga Cynthi
Exercet Diana choros, quam mille secutae
Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram
Fert humero, gradiensque deas supereminet omnes,
Latonae tacitum pertentant gaudia pectus;
Talis erat Dido, talem se laeta ferebat
Per medios instans operi regnisque futuris.

§ 740

VirgilP

Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur,

§ 741

Quintilian

Illud, de quo dixi, similitudinis genus ornat orationem, facitque sublimem

Quintilian

nunc mirabilem. Nam quo quaeque longius petita est, hoc plus affert novitatis atque inexspectata magis est.

§ 743

Virgil

patrios cultusque habitusque locorum,
Et quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset.

Virgil

Hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
Arborei foetus alibi, atque iniussa virescunt
Gramina. Continuo has leges aeternaque foedera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem.

§ 744

Virgil

Varium, inquiens, et mutabile semper
Foemina.

Virgil

curis acuens mortalia corda,

Virgil

labor omnia vincit
Improbus et duris urgens in rebus egestas.

Virgil

Sic omnia fatis
In peius ruere ac retro sublapsa referri.

§ 746

Virgil

Instar montis, equum,

Virgil

sectaque intexunt abiete costas.

§ 748

Catullus

Vestem, quae priscis hominum variata figuris
Heroum mira virtutes indicat arte,

Catullus

At parte ex alia florens volitabat Iacchus,
Cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
Te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
Qui tum alacres passim lymphata mente furebant,
Euoe bacchantes, euoe capita inflectentes.
Horum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
Pars e divulso iactabant membra iuvenco,
Pars sese tortis serpentibus incingebant,
Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
Orgia, quae frustra cupiunt audire profani.
Plangebant alii proceris tympana palmis,
Aut tereti tenues tinnitus aere ciebant,
Multi raucisonis efflabant cornua bombis,

Ovid

Singula quid referam?

§ 750

VirgilP

tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores.

Horace

Si quid delirant reges, plectuntur Achivi.

Lucretius

Per te quoniam genus omne animantum
Concipitur, visitque exortum lumina solis.
Aeriae primum volucres te, diva, tuumque
Significant initum perculsae corda tua vi.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta,
Et rapidos tranant amnes. Ita capta lepore
Illecebrisque tuis omnis natura animantum
Te sequitur cupide, quo quamque inducere pergis.

Lucretius

in gremium qui saepe tuum se
Reiicit aeterno devinctus vulnere amoris,
Atque ita suspiciens tereti cervice reposta
Pascit amore avidos inhians in te, dea, visus,

§ 751

LucretiusP

saepius olim
Relligio peperit scelerosa atque impia facta, Tantum relligio potuit suadere malorum,

LucretiusP

Aulide quo pacto Triviai virginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede
Ductores Danaum delecti,

VirgilP

Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante.
Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis
Pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.
Pars laeves clipeos et spicula lucida tergent
Arvina pingui, subiguntque in cote secures,
Signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.

§ 754

Virgil

Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittat ebur, molles sua thura Sabaei,
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?

§ 756

Ovid

Dum dubitat, videre canes.

Ovid

primusque Melampus
Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,
Gnossius Ichnobates, Spartana gente Melampus.

Ovid

Quosque referre mora est.

§ 757

Ovid

Neve, precor, magni subscribite Caesaris irae

Ovid

Saepe premente deo fert deus alter opem.

Ovid

Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo,
Aequaque Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
Oderat Aenean propior Saturnia Turno,
Ille tamen Veneris numine tutus erat.
Saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulyssem,
Eripuit patruo saepe Minerva suo.
Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
Quid vetat irato numen adesse deo?

§ 758

Dialogus de oratoribus (attribution disputed: Tacitus or Quintilian)

Lubentius novis et recentibus, quam remotis ac oblitteratis exemplis utor

Virgil

Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
Hanc Remus et frater. Sic fortis Hetruria crevit,
Scilicet, et rerum facta est pulcerrima Roma,
Septemque una sibi muro circumdedit arces.
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.

§ 759

VirgilP

Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,
Flumina amem silvasque inglorius. O! ubi campi,
Sperchiusque et virginibus bacchata Lacaenis
Taygeta! O! qui me gelidis in montibus Haemi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra.

§ 760

Horace

Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,
Grande malum Turius, si quid se iudice certes.

Horace

maiorum ne quis amicus
Frigore te feriat.

§ 761

Horace

Antiquis non exaudita Cethegis.

§ 763

Catullus

Soles occidere et redire possunt,
Nobis quum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetuo una dormienda.

Horace

Laudabunt alii claram Rhodon, aut Mitylenen,
Aut Ephesum bimarive Corinthi
Moenia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos
Insignes, aut Thessala Tempe.

§ 764

VirgilP

dominum Aenean in regna recepit,

VirgilP

Et nunc ille Paris, cum semiviro comitatu,
Maeonia mentum mitra, crinemque madentem
Subnexus, rapto potitur.

§ 765

Ovid

Cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas?
An semel est poenam commeruisse parum?
Deme mihi studium, vitae quoque crimina demes,
Acceptum refero versibus esse nocens.
Ira quidem iusta est, nec me meruisse negabo,
Non adeo nostro fugit ab ore pudor. Sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
Sic capitur minimo thuris honore deus.
Et pia thura dedi pro te, cumque omnibus unus
Ipse quoque adiuvi publica vota meis.

§ 766

Cicero

si fiat sine industria, naturalique quadam necessitate, sic fieri debere videatur

Persius

Nonne pudet capiti non posse pericula cano
Pellere, quin lepidum hoc optet audire: decenter?
Fur es, ait Pedius; Pedius quid? crimina rasis
Librat in antithetis. Doctas posuisse figuras
Laudatur: bellum hoc! Hoc bellum?

§ 767

Cicero

Hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur, et maxime Gorgias.

Quintilian

Quod si quis parce et quum res poscet, utetur, velut adsperso quodam condimento, iucundior erit. At, qui nimium affectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet.

Quintilian

ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, nec se obvias fuisse dicenti, sed conquisitas, et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.

§ 769

Quintilian

illam figuram, qua verba declinata repetuntur: Non, ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo.

Epicurus

Esse sapienter infortunatum satius est, quam fortunatum insipienter esse.

Simonides (reported by Plutarch)

Poesis est pictura loquens, et pictura est tacita poesis.

Salvian

Malunt sub specie captivitatis esse liberi, quam sub specie libertatis esse captivi.

Cato and Musonius (reported by Aulus Gellius)

Si quid per laborem recte feceris, laborabit; recte factum tecum permanet; si quid turpiter feceris cum voluptate, turpe manet; voluptas perit.

§ 770

Quintilian

commodissime subiicitur et illa species, quam distinctionem diximus

Ovid

Quippe relegatus, non exsul, dicor in illo,
Parcaque fortunae sunt data verba meae.

Quintilian

Nec semper, quod adversum est, contrapponitur.

§ 771

Ennius

memet dementem

Terence

cum ratione insanire

Terence

id aliquid nihil est

Cicero

dum tacent, clamant

Virgil

Num capti potuere capi?

Horace

Insanientis dum sapientiae
Consultus erro.

Ovid

Ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est,
Et, ne sit scelerata, facit scelus,

Ovid

Impietate pia est.

Martial

male olent, qui semper bene olent.

§ 772

Ovid

Romule, concedas. Facit hic tua magna tuendo
Moenia, tu dederas transilienda Remo.
Te Tatius, parvique Cures, Caeninaque sensit,
Hoc duce romanum est solis utrumque latus.
Tu breve, nescio quid, victae telluris habebas,
Quodcunque est alto sub Iove, Caesar habet.
Tu raptas, hic castas duce se iubet esse maritas;
Tu recipis luco, submovet ille nefas.
Vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges,
Tu domini nomen, principis ille tenet.
Te Remus accusat, veniam dedit hostibus ille,
Caelestem fecit te pater, ille patrem.

§ 774

Virgil

Pocula, caelatum divini opus Alcimedontis.

Virgil

Conon, et quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet?

Virgil

Daphnidi, arcum
Fregisti et calamos, quae tu, perverse Menalca,
Et quum vidisti puero donata, dolebas,
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

Virgil

Parta meae Veneri sunt munera. Namque notavi
Ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.
M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi, cras altera mittam.

Virgil

Felices poterant rerum cognoscere caussas!

§ 775

VirgilP

Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi,
Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.

VirgilP

Scilicet et tempus veniet, quum finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabra rubigine pila,
Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

§ 776

Pacuvius (quoted by Cicero)

Istis, qui linguam avium intelligunt,
Plusque ex alieno iecore sapiunt, quam suo,
Magis audiendum, quam auscultandum, censeo,

Catullus

Pudorem
Ferreo canit exprimamus ore.

Horace

Vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore?

§ 777

HoraceP

O cives! cives! quaerenda pecunia primum est,
Virtus post nummos: haec Ianus summus ab imo
Prodocet, haec recinunt iuvenes dictata, senesque,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.

Horace

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni,
Trahuntque siccas machinae carinas,
Ac neque iam stabulis gaudet pecus, aut arator igni,
Nec prata canis albicant pruinis.
Iam Cytherea choros ducit Venus, imminente luna,
Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
Alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
Vulcanus ardens urget officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,
Aut flore, terrae quem ferunt solutae.

§ 778

Virgil

Hic vasto rex Aeolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.

Virgil

celsa sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. a Iove datus, qui foedere certo
Et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

§ 779

VirgilP

Non illi imperium pelagi, saevumque tridentem
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos. Illa se iactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.

Horace

Praesenti tibi maturos largimur honores,
Iurandasque tuum per numen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hoc populus sapiens et iustus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Caetera nequaquam simili ratione modoque
Aestumat.

§ 780

Quintilian

est verbi vel sermonis a propria significatione in aliam cum virtute mutatio

§ 781

Quintilian

nisi grammaticorum inter ipsos, philosophorum certe pugna circa tropum, quae sint genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiiciatur? An sit figura

§ 783

Quintilian

Plerique hos tropos esse existimaverunt – ius est idem. Nam et vim rebus adiiciunt

Quintilian

Nec desunt, qui tropis figurae nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus. Quin adeo similitudo manifesta, ut eam discernere non sit in promtu – Haec scio, quam multiplicem habeant, quamque scrupulosam disputationem. – Haec de quibus loquimur, sive tropi, sive figurae dicentur, idem efficient – Illud tamen notandum, coire frequenter in easdem sententias, et tropon, et figuram. Tam enim translatis, quam propriis figuratur oratio. Est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis nominis eius, et quot genera, et quam multae sint species.

Horace

Grammatici certant, et adhuc sub iudice lis est.

§ 787

Quintilian

quod illa comparatur … rei, quam volumus exprimere … haec pro ipsa re dicitur. Comparatio est, quum dico facere quid hominem, ut leonem. Translatio est, quum dico de homine leo est.

QuintilianP

iam non pueris praecipimus, ut, accepto genere, species intelligere non possint

Quintilian

si in alienum locum venit, debet plus valere

Quintilian

eo, quod expellit.

§ 788

Statius

Homo homini deus est, si suum officium sciat.

Plautus

Egomet credidi
Homini docto mandare, id indocto mando maximo.

Horace

Te quia rugae
Turpant, et capitis nives.

Catullus

Aut porcus Umber, aut obesus Etruscus. Nec ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.
Ille, post phaselus, antea fuit
Comata silva. Nam Cytherio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.

§ 789

Horace

Serviet aeternum, qui parvo nesciet uti.

Source not specified

si quid illi gravius acciderit

Catullus

Paullum quidlibet alloquutionis
Moestius lacrumis Simonideis,

Plautus

Tibi ultro supplicatum advenio ob stultitiam meam.

§ 790

Horace

Plotius et Varius Sinuessae, Virgiliusque
Occurrunt, animae, quales neque candidiores
Terra tulit, neque queis me sit devinctior alter.

Martial

Sic forsan tener ausus est Catullus
Magno mittere passerem Maroni.

Martial

Nullo fata loco possis excludere, quum mors
Venerit, in medio Tibure Sardinia est.

§ 791

Cicero

C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens

Cicero

Integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita ante acta servavit.

Cicero

Novum crimen, C. Caesar, et ante hunc diem inauditum.

Virgil

Insere nunc, Meliboee, pyros, pone ordine vites!
Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
Exagitat!

§ 792

Juvenal

Rarae sine Mentore mensae.

Virgil

Pallentes habitant morbi, tristisque senectus.

Horace

Donec virenti canities abest.

Virgil

Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iola!

Virgil

Meritos aris mactavit honores.

§ 793

Horace

Dum pueris omnis pater et matercula pallet.

Virgil

Nunc te marmoreum pro tempore fecimus, at tu,
Quum fuerit gregem suppleverit, aureus esto.

Horace

O! te, Bollane, cerebri
Felicem! O! ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!

Virgil

Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit,
Huic uni forsan potui succumbere culpae.

§ 794

Virgil

Quinque adeo magnae, positis incudibus, urbes
Tela novant, Atina potens, Tiburque superbum,
Ardea, Crustumerique et turrigerae Antemnae.

Virgil

Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo!

Virgil

Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant,
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
Allia serpillumque herbas contundit olentes.

Catullus

Te campo quaesivimus in minore,
Te in circo, te in omnibus libellis.

§ 795

Terence

Sine Cerere et Baccho friget Venus.

Virgil

Iam proximus ardet
Ucalegon.

Plautus

Ubi is homo est?
Iam devorandum censes, si conspexeris?
Dum datur, dum calet, devorari decet.

Cicero

Cedant arma togae.

Virgil

Flerunt Rhodopeiae arces,
Altaque Pangaea, et Rhesi Mavortia tellus.

Horace

Ille seu Parthos Latio imminentes
Egerit iusto domitos triumpho,

§ 796

Catullus

Quod zonam solvit diu ligatam,

Virgil

Tum Phaetontiadas musco circumdat amarae
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

Juvenal

Caeduntur tumidae, medico ridente, mariscae.

Juvenal

Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis
Vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum
Penelope melius, levius torquetis Arachne.

§ 797

VirgilP

Natorum natis, et qui nascentur ab illis.

Plautus

I hac mecum, ut videas simul
Tuam Alcumenam pellicem, Iuno mea;

Juvenal

Debetur magnus patinae subitusque Prometheus

Juvenal

Nec surdum, nec Tiresiam quemquam esse deorum.

§ 798

Petronius

Quae autem hic insidiae sunt? aut quis nobis Hannibal navigat?

Juvenal

Consulit ictericae lento de funere matris,
Ante tamen de te, Tanaquil tua.

Virgil

Alter erit tum Tiphys, et altera, quae vehat, Argo,
Delectos heroas, erunt etiam altera bella,
Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.

§ 799

Manilius

Aethereusque Platon, et qui fabricaverat illum,
Damnatusque suae melius damnavit Athenas,

Persius

barbatum hoc crede magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.

§ 800

VirgilP

Nec sum adeo informis, nuper me in litore vidi.

VirgilP

Omnia vel medium fiant mare. Vivite, silvae!

§ 803

Cicero

Ita fit, ut ego, qui tela depellere, et vulneribus mederi debeam, tum id facere cogar, quum etiam telum adversarius nullum iecerit; illis autem id tempus impugnandi detur, quum et vitandi istorum impetus potestas ademta nobis erit, et, si qua in re, quod parati sunt facere, venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus non erit.

Cicero

Equidem caeteras tempestates et procellas in illis duntaxat fluctibus concionum semper putavi Miloni esse subeundas.

VirgilP

Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra
Defuerint. Alius Latio iam partus Achilles
Natus et ipse dea.

§ 804

Cicero

Integritas tua te purgavit

Virgil

Nunc pecudes frigora captant

§ 806

Virgil

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae.

§ 809

Cicero

Quum audieris non tam arbitror te haec admiraturum, quam existimaturum tum, cum ea audire cupiebas, caussam, cur cupere, non fuisse. Nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra dignum, nihil aut inauditum vobis, aut cuiquam novum.

Virgil

Pollio et ipse facit nova carmina.

Cicero

Novitates si spem afferunt, ut tanquam in herbis non fallacibus fructus appareat

Cicero

non sunt illae repudiandae

Quintilian

non multum ab initio orationis omnem in reliquum novitatis gratiam praecerpere

§ 810

Quintilian

Qui libenter audiunt, et magis attendunt, et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnunquam admiratione auferuntur. – Recte Cicero his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistola scribit: Nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. Aristoteles quoque eandem petendam maxime putat.

Cicero

nil admirari

Horace

Nil admirari, prope res est una, Numici,
Solaque quae possit facere ac servare beatum.

§ 812

HoraceP

carmina non prius
Audita Musarum sacerdos

Horace

non usitata nec tenui laturus penna per aetherem

Virgil

indoctus in triviis
Stridenti miserum stipula disperdere carmen.

§ 813

Ovid

rerum novitate paventem,

OvidP

Sors tua mortalis, non est mortale, quod optas,
Plus etiam, quam quod superis contingere possit,
Nescius affectas.
Nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. Denique quicquid habet dives circumspice mundus, Eque tot ac tantis caeli, terraeque marisque,
Posce boni aliquid. Nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
Non honor est. Poenam, Phaeton, pro munere poscis.

§ 814

Horace

corvum, deludet, hiantem,

Horace

Num furis, an prudens ludis me obscura canendo?

§ 815

Horace

Natis in usum laetitiae scyphis
Pugnare Thracum est. Tollite barbarum
Morem ah! miser,
Quanta laboras in Charybdi,
Digne puer meliore flamma!

§ 816

Horace

Aeoliis fidibus querentem
Sappho puellis de popularibus,
Et te sonantem plenius aureo,
Alcaee, plectro dura navis,
Dura fugae mala, dura belli,
Utrumque sacro digna silentio
Mirantur umbrae dicere. Sed magis
Pugnas et exactos tyrannos
Densum humeris bibit aure vulgus.

§ 818

Juvenal

Tradidit arcano quodcunque volumine Moses.

§ 819

HoraceP

gemino bellum Troianum orditur ab ovo,

HoraceP

in medias res
Non secus, ac notas, auditorem rapere,

§ 821

Quintilian

Pleraque gratiora sunt, si inventa subito, nec domo allata, sed inter dicendum ex ipsa re nata videantur. Unde illa non iniucunda schemata: paene excidit mihi, et: fugerat me, et: bene admones

§ 822

HoraceP

Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?

§ 823

HoraceP

Non satis est dixisse: Ego mira poemata pango.

Virgil

Obstupui, steteruntque comae, vox faucibus haesit,

§ 825

Horace

saevis in iuvenes unguibus acrium?

§ 827

Horace

non imitabitur arum,
Unde referre pedem vetet aut pudor, aut operis lex,

HoraceP

Respícere exemplar vitae morumque iubebo
Doctum imitatorem, ac veras hinc ducere voces,

Ecclesiastes 1:9

Nil sub sole novi est.

§ 830

Plato

ut persuaserit tyrannidis finem facere, libertatemque reddere Syracusanis

Cicero

qui ceremonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitratur, is hoc, quod primum est, esse deos, persuaderi sibi, non opinione solum, sed etiam ad veritatem plane velit

Virgil

Nec tibi iam prudens quisquam persuadeat auctor
Tellurem Borea rigidam spirante movere,

Cicero

Si in anteacta vita aliquae turpitudines erunt: aut falso venisse in eam existimationem dicentur, aut ex aliquorum invidia, aut obtrectatione, aut falsa opinione, aut imprudentiae, necessitudini, persuasioni, adolescentiae; aut alicui non malitiosae animi affectioni tribuentur

§ 831

Cicero

moderatrix omnium rerum praesto sit sapientia

Horace

persuade hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli, atque ignobile regnum,
Multos saepe viros nullis maioribus ortos
Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos.

§ 832

Quintilian

contemtum operis, inverecundam frontem, consuetudinem pessime dicendi, malarum exercitationem, et, quod magnos quoque profectus frequenter perdiderit, arrogantem de se persuasionem

Quintilian

Nihil peius est iis, qui paullulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt

§ 833

VirgilP

videt, aut vidisse putat per nubila lunam.

Quintilian

esse dissimulandum, nonnullos esse, qui ab hoc prope publico more

Quintilian

haerere aut languescere mentem, aut quendam velut in opaco situm ducere, aut contra tumescere inani persuasione

§ 834

Ennius

Suadae medulla.

§ 836

Cornelius Celsus

simile tantum veri petit

§ 838

Horace

Quae bene nummatum decorat Suadela Venusque,

Eupolis (reported by Cicero)

sedisse

Source not specified

Te facimus, Suadela, deam, caeloque locamus.

§ 840

Virgil

Solido: ex adamante columnae,
Vis ut nulla virum, non ipsi exscindere ferro
Caelicolae valeant. Stat ferrea turris ad auras.

Virgil

Florescant solido Paphiae de robore myrtus.

§ 841

Cicero

se melius et verius ait perspicere, neque stultorum quemquam beatum, neque sapientium non esse beatum

Cicero

negent quicquam esse bonum, nisi nescio quam illam umbram, quod appellant honestum, non tam solido, quam splendido, nomine

Cicero

In ille tempus in evoluendis poetis, uti ego et Triarius, te hortatore, fecimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas, omnisque puerilis delectatio? aut, sicut Plato, se in musicis, geometria, numeris, astris contereret? quae a falsis profecta initiis, vera esse nequeunt, et, si vera essent, nihil afferrent, quo iucundius, id est, quo melius viveremus?

§ 844

Horace

Quid sit pulcrum; quid turpe, quid utile, quid non;
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit,

§ 845

Horace

Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater
Obstrictis aliis, praeter Iapyga.

§ 846

Juvenal

et nos
Consilium Sullae dedimus, privatus ut altum
Dormiret.

Juvenal

Quum populum gregibus comitum premat hic spoliator
Pupilli prostantis, et hic damnatus inani
Iudicio. Quid enim salvis infamia nummis?
Exsul ab octava Marius bibit, et fruitur Dis
Iratis. At tu, victrix provincia, ploras.

§ 847

Cicero

Ego neque in caussis, si quid est evidens … de quo inter omnes convenit … argumentari soleo. Perspicuitas enim … argumentatione elevatur … nec si id facerem in caussis forensibus, idem facerem in hac subtilitate sermonis - Sed quia non confidebas, tam esse id perspicuum, quam tu velis, propterea multis argumentis deos esse docere voluisti. Mihi enim unum satis erat, ita nobis maiores nostros tradidisse; Sed tu auctoritates omnes contemnis, ratione pugnas. Patere igitur, rationem meam cum tua ratione contendere. Affers haec omnia argumenta, cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam, argumentando dubiam facis

§ 848

Cicero (speech of Lucilius)

Quid potest esse tam apertum, tamque perspicuum, quum caelum suspeximus, caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis? - Quod qui dubitat, haud sane intelligo, cur non idem, sol sit, an nullus sit, dubitare possit. Quid enim est hoc illo evidentius?

§ 849

Livy

se pro legionibus devoventem, incinctumque cinctu Gabino se in medios hostes immittentem

Livy

Evidentissimum

LivyP

id fuit, quod, quacunque equo invectus est, ibi haud secus, quam pestifero sidere icti, pavebant: ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt

§ 850

Cicero

ut ad suos fines spectent ut planae sint, ut breves

Cicero

ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate. Quae quanquam in tota oratione … esse debent, tamen magis sunt propria narrandi.

Cicero

magis applicatione quadam animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione, quantum illa utilitatis sit habitura, quod quidem, quale sit, in bestiis etiam quibusdam deprehendi posse, multo tamen evidentius in homine

§ 851

Cicero

Quum duae caussae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra comparanda. Adversatur enim primum, quod parum defigunt animum atque intendunt in ea, quae perspicua sunt, ut, quanta ea luce circumfusa sint, possint agnoscere. Alterum est, quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti, atque decepti quidam, quum ea dissolvere non possunt, desciscunt a veritate. Oportet igitur et ea, quae pro perspicuitate responderi possunt, in promtu habere, et esse armatos, ut occurrere possimus interrogationibus, et captiones discutere.

§ 852

CiceroP

ἐνάργειαν graecarum perspicuitatem aut evidentiam nos, si placet, nominemus, fabricemurque, si opus erit, verba

Quintilian

non tam dicere videtur, quam ostendere

QuintilianP

Plus est evidentia, vel, ut alii dicunt ἐνάργεια, repraesentatio, quam perspicuitas et illustratio. Magna virtus est res, de quibus loquimur, clare, atque ut cerni videantur

Quintilian

enunciare

§ 855

Cicero

Tu quidem non hostiarum casum confirmas sortium similitudine, sed infirmas sortes collatione hostiarum

Cicero

ita nati sumus, ut ea, quae intenderemus, confirmare, et id, quod contra diceretur, refellere possemus

CiceroP

nostra confirmare argumentis ac rationibus, deinde contraria refutare

§ 856

Lucretius

generis humani
omnia caussa
Constituisse deos dum fingunt, omnibus rebus
Magnopere a vera lapsi ratione videntur

Lucretius

Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis,
Nequaquam nobis divinitus esse creatam
Naturam mundi, quae tanta est praedita culpa.
Quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta.
Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
Confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
Corpoream sursum ferri, sursumque meare.
Nec tibi dent in eo flammarum corpora fraudem,

§ 858

Cicero

opus esse ratione, neque disputatione, quamobrem voluptas appetenda, fugiendus dolor sit. Sentiri hoc putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel, quorum nil oporteret exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere. Interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. Altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera promta et aperta indicari

§ 859

Cicero

ex ipsis exemplis verarum vaticinationum et somniorum Cratippus solet rationem concludere hoc modo: Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere: qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si sine divinatione non potest et officium et munus divinationis exstare, potest autem quis, quum divinationem habeat, aliquando errare, nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel ita esse aliquid divinatum, ut nihil fortuito cecidisse videatur. Sunt autem eius generis innumerabilia. Esse igitur divinationem confitendum est.

§ 860

Pliny

gemmas in arctum coactam rerum naturae maiestatem, Ismeniae aetate scalpi smaragdos solitos

Pliny

edicto Alexandri M. quo vetuit in gemma se ab alio scalpi, quam a Pyrgotele

§ 861

Cicero

Omnis argumentatio aut probabilis aut necessaria debebit esse.

Cicero

necessario

Cicero

demonstrantur ea, quae aliter, ac dicuntur, nec fieri, nec probari possunt

§ 862

Cicero

genus etiam argumentandi, quod in necessaria

§ 863

Cicero

sive hoc diligenter videre oportebit, ne quo pacto genus hoc refelli possit, ut ne confirmatio modum in se argumentationis habeat et quandam similitudinem necessariae conclusionis, verum ipsa argumentatio ex necessaria ratione consistat.

§ 869

Cicero

quod est in opinione positum

Cicero

Impiis apud inferos poenas esse praeparatas, eos, qui philosophiae dent operam, non arbitrari deos esse

§ 871

Cicero

quae habent ad mores et opiniones aliquam similitudinem, contraria, paria, quaeque cadant sub eandem rationem

§ 872

Cicero

indigere ea testimonii et gravioris confirmationis

§ 873

Cicero

sine ullo teste auditoris opinione firmatur

Cicero

res assensione, aut auctoritate, aut iudicio, alicuius aut aliquorum comprobata, idque vel religiosum, vel commune, vel approbatum Comparabile

§ 874

Cicero

At fons quidem confirmationis, ut facultas tulit, apertus est nec minus dilucide, quam rei natura ferebat, demonstratus est

Cicero

In praesentia tantum modo numeros, et modos et partes argumentandi confuse et permisse dispersimus

§ 875

Cicero

Est oratio ex ipsa re probabile aliquod eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confirmat

§ 876

Cicero

multa et obscura … de quibus certum est artificium constitutum … quibus scilicet rationibus tractentur argumentationes in philosophia

§ 879

Quintilian

Satius est, omni ante actae vitae se abstinere convicio, quam levibus, aut frivolis, aut manifesto falsis reum incessere, quia fides caeteris detrahitur, et qui nihil obiicit, omisisse credi potest maledicta, tanquam supervacua, qui vana congerit, confitetur vanum in anteactis argumentum, in quibus vinci, quam tacere, maluerit

§ 888

Columella

Reprehendisse peccantem non satis est, si non et recti viam doceas

Lucretius

ab exitio possint reprehendere cunctos,

Cicero

revocat, vel potius reprehendit manu. Pecudum illos esse maturos

§ 889

Caesar

Ad reprehendenda aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus. Vix satis apertum os, aut lingua promta videtur, quae meditata pectore evoluat.

Cicero

per quam argumentando adversariorum confirmatio

Cicero

diluitur aut infirmatur, aut allevatur

§ 891

Cicero

omnis argumentatio reprehenditur, si aut ex iis, quae sumta sunt, non conceditur unum, plurave … aut his concessis complexio confici ex his negatur: aut si genus ipsum argumentationis vitiosum esse ostenditur … aut si contra firmam argumentationem alia aeque firma, aut firmior, ponitur

§ 893

Quintilian

Artificis est invenire in actione adversarii, quae in semet ipsa pugnent, aut pugnare videantur.

§ 894

Cicero

In hoc ipso … diligenter examinans verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat, illudensque dura, odiosa, intolerabilia esse dicit. Quinetiam quaerit ab ipso, quum quidem eum belluam appellet, utrum illa verba, an portenta sint: ut Aeschini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere.

§ 895

Cicero

Ciceronis discessum, quem saepe deflerat Cassius, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluit, dicens non Ciceroni auxilium, sed Ciceronem auxilio defuisse

§ 896

Horace

Tincta Lycambaeo sanguine tela moror.

§ 897

SenecaP

Ultima vox eius haec inter homines audita est, quum maiorem sonitum emisisset illa parte, qua facilius loquebatur: Vae me! puto, concacavi me.

§ 899

QuintilianP

Quemadmodum illud stultissime praecipitur, quod defendi non possit, silentio dissimulandum, siquidem est id, de quo iudex pronunciaturus est: ita alii, diligentia lapsi, verbis etiam, vel sententiolis omnibus respondendum putant, quae contra dici posse autumant, quod est et infinitum et supervacuum

Quintilian

Sit, cui respondeas. Cave vitium nimium solliciti, et circa omnia momenta luctantis.

§ 900

Virgil

Vidimus? an qui amant ipsi sibi somnia fingunt?

§ 902

Pervigilium Veneris (anonymous)

Nunc amet, qui nunquam amavit. Quique amavit, nunc amet.

§ 904

Quintilian

Fiduciam orator … prae se ferat, semperque ita dicat … tanquam de casu optime cogitet