Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 48

Natura, de qua S. II. non potest vel per brevius tempus, in eodem gradu subsistere. M. §~550, hinc nisi continuis exercitiis augeantur eius vel dispositiones vel habitus, §~47, decrescit, quantacunque ponatur, nonnihil ac torpescit, M. §~650. Neque tamen exercitia tantum commendo facultatum, de quibus S. II. sed aesthetica, §~47. Sunt exercitia naturam satis pulcram corrumpentia ac deturpantia, vitanda phaenomena, §~16, apud ingenia activa et semper agentia aliquid, non felicius, quam meliorum commendabili substitutione, M. §~698.