In aestheticis etiam egregie caveamus, ne ingenium rude ac ineruditum pro iisdem habeamus. Ethic. §~405. Homeri sane, ac Pindari, e.c. sane non rude fuit: Ingenium, non incultum, non turpiter hirtum, Hor. archetypa tamen artium eruditarum potius fuere, quam ectypa. Potest ineruditum esse ingenii, etiam aesthetici, §~29, admodum politi, §~52. Ethic. §~403. sicut eruditus ingenii, qua pulcritudinem spectat, satis rudis, §~42.