Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 62

Ad characterem felicis aesthetici generalem, §~27, requiritur III.) mathesis et disciplina aesthetica, theoria perfectionis in materiam et formam pulcrae cognitionis propius influentium, ac ea per naturam solam, et solum eius usum impetrari solet, severioribus iam exercitiis in usum deducenda, ne vagetur habitus ex rerum cogitandarum, vel ex regularum earumque rationum ignorantia vel incertitudine, cogitetur licenter, aut omnes visuros peccata sua putans, quae tamen ipse nesciat, ab ipso pulcrae meditationis usu deterreatur, §§~47, 48.