Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 67

Neque tamen aestheticum polyhistora postulamus vel pansophum, quoniam character generalis tantum eruditionem generatim postulat, in ea pulcrae cognitionis specie, in qua quis excellere cogitat, character specialis partes eo propius facientes eruditionis curatius determinabit, in quibus hospitem esse dedecet, hanc cognitionis pulcrae speciem qui sibi colendam sumpserit, §~27.