Superior regula semper fortior est sibi subordinatis omnibus. Hinc artis aestheticae leges fortiores sunt inde derivandis specialium artium regulis omnibus, ab his exceptione non ineleganti facienda, quando colliduntur. Iam autem his solis cognitis aliter eveniet, aut etiam illis, vix ac ne vix quidem, veluti in fundo, aut e longinquo, perspectis, his autem in omni ornatu exemplorumque apparatu praestringentibus oculos, non sine graviori detrimento. Hinc complexus legum aestheticarum, prae specialioribus suis consectariis, meretur in formam artis redigi, quae simul earundem robur satis evidenter ponat ob oculos, in formam scientiae redacta, §~70.