Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 88

Veriores forsan, ac dii sunt, §~80, occasiones erunt, 8.) si quem Decisis humilem pennis, inopemque paterni Et laris et fundi paupertas impulit audax, Ut versus faceret, sicut Horatium, qui de se pergit per iocum narrare, quod bene multi serio verissimum putant: Quod non desit, habentem, Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae, Ni melius dormire putem, quam scribere versus?