Sunt, quibus assuevimus pueri, volentes etiam viri, scilicet, ut alius sua corrigat, quem deesse sibi queruntur: Suus cuique attributus est error; Sed non videmus, manticae quod in tergo est. Concedo recitationem veterum, nisi corrumpatur et haec adulationibus, saluberrimum esse consilium, et iuste queri, cui desit vir bonus et prudens, qui rogatus in nostris diiudicandis, dum adhuc nonum forsan in annum premuntur, Fiat Aristarchus. Neque tamen ab eiusmodi censore plura postulanda sunt, quam ut vel dicat: Corrige, sodes, hoc et hoc, vel ut incomtis allinat atrum Transverso calamo signum. Ut ipse meliora suggerat, non aequus est, qui rogat virum vir. Est cuilibet sua cogitandi ratio, in quibusdam propria. Si circiter aequales viribus sumus ego, mihique recitans, facilius utique mihi nonnunquam esset mea cogitandi ratione totum opus absolvere, §~78, quam remissiori animo, §~98, per cogitationes alienas ita meas interferere, ut meliores sint in auctoris impetu ab eodem fusis, conducant tamen et haereant apte reliquis, a me meaque cogitandi ratione non profectis. Si defendere delictum, quam vertere malis; Nullum ultra verbum aut operam insumamus inanem, Quin sine rivali teque et tua solus ames. Hor.