Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 113

Sicut pigri philosophi ac medici nonnunquam naturam, quasi deum ex machina, legunt asylum suae desidiae, sunt etiam, qui naturale cogitandi genus appellant, nisi omnino rude, inscitum ac iners, §§~106-108, incomtum tamen et incompositum, quando non in ipso solum impetu animi, de quo S. V, non satis lente festinas, et quicquid occurrit primo, tanquam optimum, adoptas, sed etiam postea, quae satis cito fudisti, vel nunquam animo castigandi retractas, vel non sine blanda parentum indulgentia, qua quicquid eradicandum esset vitii, vix tangunt, ne naturam suorum perdant, veriti. Cavendum hoc malum genus cogitandi, secundum S. VI, limato cogitandi genere.