Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 125

Non de omnibus quidem pulcre cogitandi datur copia, §§~119-121, oratoremque plenum atque perfectum, qui de omnibus rebus possit varie copioseque dicere, Cic. de Or. I, 59, cum sapiente Stoico, Discipulorum inter iubeo plorare cathedras: neque tamen venuste cogitandi facultas tantum est in civilibus controversiis aut aliis levioris momenti quaestionibus: sed in ipsis disciplinarum etiam et scientiarum 1) dogmatibus, theologicis, physicis, practicis, historicis, e.c. materialiter spectatis, quando ita cogites illa, significesque, ut videaris voluisse esse illis, qui non sunt eruditissimi, familiaris, ib. II, 61. 2) illustrationibus scholiorum instar interspergendis, §~123. cf. Cic. de Or. I, 61.