Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 128

Aestheticum dynamicum, exploraturum, an materia quaedam satis locuples futura sit, vel aliena pericula docebunt, §§~60, 61, vel sua, dum vires quasi praetentat in themate, quando primo venit in mentem, aut sola natura, S. II, nonnihil in pulcre cogitando exercita, S. III, aut adiuta per artem, S. IV. Si maiore se sentiat impetu mentis latum in certum thema, nihilo tamen minus, nescio quam rerum inopiam et informandi iam ipsius operis exilitatem ieiunam experiatur, §~120, aut, sicca quidem omnia ac sincera, minutim tamen et concisus animo obversantia, nihil dubitet illud relinquere, sive sic in rebus, sive sic in ipso, iam certe, potior ratio, unde de eius eleganter exsequendi facultate desperandum sit, S. V et §~119.