Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 142

Sectio XI. Argumenta locupletantia. Iam definivi argumentum latius, et mentionem locupletantium argumentorum inieci, simul ostendens figurarum sententiae classes easdem commode, quas argumentorum assignari. §~26. Iam facile colligamus, quo maior argumenti vis sit, hoc ipsum maius meliusque fore, si vero ad ubertatem alterius, e.g. thematis primarii, non solum, sed ad eius pondus simul et gravitatem e.c. haud parum eleganter conferat, hoc maiorem ipsi vim et robur attribui debere. Erit itaque secundum hanc intensionis scalam argumentum et figura pulcerrima, quae cognitionem et locupletiorem, et graviorem et veriorem et clariorem et certiorem et ardentiorem alterius, e.g. thematis primarii, simul efficiant, §~22.