Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 145

In figuris significationis, e.g. dictionis, ipsis sunt quaedam eo quidem ordinario relatae, §~26, quarum tamen vis et elegantia, si quis iis, uti vir, utatur, in ipsis se rebus et cogitationibus exserat, ob quam in figuris sententiae, rite locatae, locum mereantur. Exempla figurarum dictionis, uti vocantur, adducam, quoniam earum nomina notiora sunt, et earum quidem aliquas, quas locupletantes dixeris. Pleonasmus videtur otiosi quid expressisse, dictumque iam satis per vocabula socia, neque tamen figura est, sed vitium, nisi, quod otiosum censebatur, acuto iudici saltim ad pleniorem rei significatae cognitionem admodum negotiosum deprehendatur. §~143.