Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 149

Sectio XII. Uberitas ingenii. Uberrima sit, etiam aesthetice, §~115, res, quam thema forsan mihi sumerem, non tamen in illam tantum oculos figo, sed etiam ad me prudenter Respicio, et, quae sit me circum copia lustro, Virg. Si quid eleganter cogitare ferat animus, quaeritur etiam de ubertate subiectiva, §~118. Sicut in opticis, in aestheticis etiam quilibet suum horizontem habet, et potest aliquid esse multorum in horizonte aesthetico, quod tamen non est intra meum, sed illum vel transcendit, vel infra eundem deprimitur, §~119-121, vel saltim est extra eum. Sicut in geographicis horizon apparens, nunc latior est, nunc angustior, ita meus horizon aestheticus potest contrahi, potest dilatari. Sunt ingenia, quorum nonnunquam, Tres caeli spatium distat non amplius ulnas.