II. An exercitiis ad speciale belle cogitandi genus, quo datum thema pertinet, et longa iam manu dudum praeparatus es, et adhuc praesto habes per ea semel obtentam dexteritatem, quanta sufficiet? S.~III. Ad latinam poesin minus aptos expertus sum poetas, etiam natos, per academias prima demum artis in hac lingua carmen scribendi rudimenta posituros. Dicendo homines, ut dicant, efficere solent. Vere autem etiam illud dicitur, si intermittatur exercitatio, sumto spatio ad cogitandum paratius atque accuratius dicendi, perverse dicere homines, perverse dicendo, facillime consequi, licet olim in dicendo non male versatos. Cic. de Or. l.~150. Saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles. Nunc oblita mihi tot carmina. Vox quoque Moerin Iam fugit ipsa. Virg.