Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 157

Generatim §~152-156 ideo tantum expositae sunt; ut videas, quae tibi praecipue cogitanda sint. §~151, 118. non autem, ut inde caussis desidiae indulgeas, et iam hunc, iam alium, defectum prae te ferens semper habeas, propter quod tibi, nihil audenti omnino, ignoscas. Quint. X.~3. Infra horizontem aestheticum, vel omnem, §~120, vel tuum posita tibi themata legens, male fluctus moveres in simpulo, §~150. Supra horizontem aestheticum, vel omnem, §~121, vel tuum posita sectatus, male fieres imitator Icari, §~150, qui ceratis ope Daedalea Nititur pennis vitreo daturus Nomina ponto. Utramque maculam ita cave, ut nec studia tua infinita cunctatione fraudes, quae, quum modum excedit, verendum est, ne inertiae et desidiae vel etiam timiditatis nomen accipiat. Plin. II. ep.~10.