Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 163

Hinc et pulcre cogitaturis optandum cogitandi genus, quod diceremus philosophi adaequatum et finem exacte consequens, M.~§~882, cui nihil insit incompleti §~159, nihil abundantis §~160, quantum id assequi, hoc vitare possit analogon rationis §~15, 16. Aliter eveniet, 1) Plenior ut si quos delectet copia iusto, Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer, Hor. quorum cuius, quando Apparent rari nantes in gurgite vasto, acclames illud: Nihilo sapientior, ex quo Plenior es; alicuius autem sepulcro titulum inscribas: Brevior duxi securius aevum. Ipsa nocet moles. Claud. 2) Aut ut in vitia §~121, 122, 159 notata incurras, vel inornata ut brevitas fiat indocta, §~108. Quint. IV.~2.