Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 167

Sicut ubertas aesthetica vel absoluta fuit, vel relativa, §~116, ita distinguenda etiam est ab absoluta brevitate laudabili ac rotunda, de qua S.~XIII, relativa brevitas, maior ille gradus absolutae, §~160, qui quibusdam forte cogitandis eleganter necessarius et peculiaris est. Haec brevitas habet etiam aliquam rationem ad tempus cogitationibus hoc significatu brevibus imbibendis insumendum. §~160. Neque de meditatione brevitatem relativam poscente dici potest, quod Plinius de Ciceronis orationibus habet, optimam esse, quae maxima, quod minus accurate addit: bonus liber melior est quisque, quo maior. l.~ep.~20, quae tota controversiam aestheticam continet huc pertinentem, et in aliis distinctione brevitatis absolutae relativaeque tollendam, vincente Plinio.