Sunt res, et materiae, quarum adspectu primo describendarum cum aliqua pulcritudine statim exprimatur nobis, quod olim Virgilio: Maior rerum mihi nascitur ordo, Maius opus moveo. VII.~44. Aen. Tunc felix ille, qui iustus aestimator sui vere tamen de themate tali a se pulcre exsequendo, possit praedicere, quod idem de saeculis aureis se vivo redituris: Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, Nec Linus, huic mater quamvis, atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan deus Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicet se iudice victum. §~189.