Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 192

Si quis rixatur de lana saepe caprina, et Propugnat nugis armatus, huc §~191 materia litis vere pertinet, nisi velit omnino suas tricas ultra horizontem aestheticum tollere, §~121. Catullus atque Martialis in ea sua cogitata, quae scripserunt ex turpi lege, de qua §~184, iusto leniores sunt, quando ea nugas vocant, alia tamen pulcrius a se concepta involventes eodem titulo sunt interpretandi ex §~179. Habentur etiam saepius in nugis, quae non sunt, qualia §~100, et forsan huc opinio Democriti, probe intellecta, quam Cicero male refutatam de Div. II.~20, non aequius in magnis nugis habet, ac physicorum genere nihil ait arrogantius esse.