Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 203

II. Silvae, maximam, cum eadem aestheticum decente latitudine, §~202, honore uno ex maximis dignae, excellente magnae, grandes atque sublimes. Non pugnabo contra Senecam, quando magnitudinem et dignitatem rerum intrinsecam spectans: Omnia, inquit, vitia, non refert, in quantum procedant, extendantque se. Angusta sunt, misera, depressa, §~195. Sola sublimis et excelsa (moraliter etiam) virtus est. Nec quicquam magnum est, nisi quod simul et placidum, nisi forsan in effatum ultimum, de Ira I.~16. Nobis autem hic sermo est de magnitudine et dignitate obiectiva, non quatenus ipsis obiectis inhaeret, sed quatenus obiectis inhaerens, quicquid illud sit, rationem propiorem continet, ut de obiectis magnae dignaeque cogitationes formari possint, §§~189, 18.