Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 223

Ne tamen meras vetiti leges, prohibentesque scribere videamur, positive suadetur materiis absolute saltim magnis aequale et proportionatum adhibere cogitandi genus, quod absolute saltim, satis magnum, et proposito conducens, apteque haerens ex veritate rei dicere liceat. §§~177, 217. Erit autem illud simul genus cogitandi satis dignum, saltim absolute, et negative, §§~182, 185, 193. simulque magnitudini dignitatique relativae suarum materiarum satis adaequatum, §~162.