Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 225

Neque minus heic est reiicienda species, tumoris in primo genere quae potest locum habere, si nugis vere talibus, immo abiectis et humillimis, sit tamen animus, nescio quid, dignitatis; non eius absolutae tantum, sed et relativae, forsan et maiestatis nonnihil, si diis placet, affricandi, §~222. e.g. si quis parasitus minuti alicuius Trimalcionis ligurierit ius, et reduce die, cuius nomen hic habet, Iam longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis.