Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 227

Moratum cogitandi genus strictius, dicitur aequalem dignis, vel absolute saltim, vel etiam comparative, materiis ac obiectis, semper adaequabilem proportionate cogitandi rationem servans, et inde faventem de cogitantis moribus praesumptionem spectatori velut extorquens. Quintilianus Ciceronem in his se sequi professus expositionem poscens moratam: sed in oratione, addit, morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt. IIII.~2. Et hoc iam est moratum illud cogitandi genus, quod non solum heic per antecedentia licet, sed etiam necesse est postulare, si quis ad vere pulcra cogitata velit adspirare. §§~182, 185.