Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 232

Cum hoc cogitandi genere laudabili, sed aesthetico tamen, multi, Cicerone duce, confundunt, de rebus gravissimis philosophice, quantumque fieri potest, scientifice disquirendi genus, quoniam in hoc conveniunt, ut utrisque desit ille splendor, qui solet ambire graviora phaenomena, vere bona, §~211. et determinatissima quaevis grandia, quae tantum non singularia, §~212. e.g. de diis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine, de omni virtutum genere sit cogitandum. Philosophis ego, ut de his rebus omnibus, in angustiis, consumendi otii caussa, disserant, quam concessero: illud tamen oratori tribuam et dabo, ut, de quibus illi tenui quodam et exiguo sermone (logico, §~122. qua potiorem suam partem ad aesthetices regulas non exigendo, quas transcendit) disputant, hic cum omni gravitate et iucunditate explicet. (aesthetica) §§~124, 123. v. Cic. de Or. I.~56, 57. de Fin. III.~40. Or.~46.