Non Virgilius solum est quondam gracili modulatus avena, Aen. I.~1. sed in orationibus etiam ad Atticum cum cogitandi genus referebatur gracilitas quaedam et subtilitas, §§~237, 238. quam propriam illis graecis, §~56, ferebant imitari non posse romanos, §~187. Hos ita solatur Quintilianus, XII.~10: Non possumus esse tam graciles? simus fortiores. M.~§~515. Subtilitate vincimur? valeamus pondere. M.~§~166. Recte simul monet, sinistre hi demum, qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem tribui, quia similis Lysiae gracilitati credi non possit Pericles (atticus), quem fulminibus et caelesti fragori compareant comici, dum illi conviciantur. Idem gracilitatem alio in loco fabellis Aesopi adscribit, quae fabulis nutricularum proxime succedant. Ob quas tamen, optimi ingeniorum aestimatores, Aesopo ingentem statuam posuere Attici, Servumque collocarunt aeterna in basi, §~234. Patere honoris scirent ut cuncti viam, Nec generi tribui, sed virtuti gloriam. Phaedr. II.~9.