Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 257

Quando idem VIII. pr.: Neque Asiani, inquit, aut quocumque alio genere corrupti res non viderunt, aut eas non collocaverunt: neque quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt, sed his in eloquendo iudicium et modus, illis vires defuerunt! hos Asianos, illos aridos interpretor ex l. XII.~10. ubi de aridis, exsuccis (exsuccis) et exsanguibus: Hi sunt, ait, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant, qui, quia clariorem vim, M.~§~515. eloquentiae, velut solem, ferre non possint, umbra magni nominis delitescunt. De Asianis autem: illis iudicium maxime et modum deesse.