Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 259

6) Ieiunum cogitandi genus est synonymon sicci, quando hoc in vitiis legitur. §§~248, 128. Ita Quintilianus, §~254. et quando docuit grammaticae, poetarum interpreti, musica, astronomia, philosophia, eloquentiaeque non mediocri opus esse, hac, ut res illarum dicat proprie et copiose, pergit: Quo minus sunt ferendi, qui hanc artem, ut tenuem (quod sinistri quid significans cum exili, sicco, subtilique, quando culpatur, coincidit) ac ieiunam cavillantur. I.~4. Pari ratione Cicero reprehendit opinionem vulgi, qua Antonius ieiunior, Crassus habebatur plenior, et Quintilianus obtrectatorum Ciceronis exponit malevolentiam, quum a quibusdam eum dictum refert ieiunum ac aridum, ab aliis: Asianum ac redundantem et in repetitionibus nimium. Vituperari per invidiam ob contraria Aureae laus est mediocritatis. Interim iure quodam talionis, connivente veluti quadam Nemesi, priorem accusationem Ciceroni intentatam, esse docebit, §§~251, 252.