Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 267

Video Ciceronem non sua, sed aliorum ex definitione loqui. Quum autem idem orationum suarum forense cogitandi genus distinguat ab aequabili temperatoque cogitandi genere, quod in libris de philosophia sequitur, De Off. I.~3. augetur multis suspicio, ipsum de medio §~266. cogitandi genere loqui voluisse, quando de philosophicis sermo est, quum tamen orationibus generatim vim dicendi maiorem tribuat. Ex eodem errore genus hoc cogitandi medium historiis adscribitur, §~126. quasi proprium et universale singulis. Aeqvabile potius Cogitandi Genus Lativs dicitur suis ubique materiis congruens, cum illis se deprimens, cum iisdem surgens, Strictivs et comparative eas materias et eo respectu pertractans, ut tanta non opus sit varietate cogitandi respectu magnitudinis dignitatisque relativae, quanta phaenomenon feret, si vel aliae res, vel eaedem, sed diverso respectu, magisque vario, pulcre perpendendae essent.