2) Alterum hominum genus, quibus sublime cogitandi genus servire potissimum et placere studeat, §~289. illi sunt, qui vel ad supra descriptos, aesthetico saltim, referri posse videantur, excelsam tamen aliquam et insigniter sublimem rem adhuc ignorare, aut omnino per errorem vilipendere supponendi sunt, vel igniculos quidem magni animi heroicaeque virtutis gerunt sub pectore, habentes, quod ad sublimia quaevis erigi possit ac incitari, non tamen habent semper in promtu, quantum satis est magnanimitatis praesentis ad grandia quaedam, sibi satis nova, vel brevissime sibi exposita, statim amplectenda, quo merentur, impetu. §~288. Utrisque sublime cogitandi genus iam salva gravitate, non ubertim solum, sed etiam copiosius, inauditam materiae suae magnitudinem, amplissimam dignitatem, incredibile pondus, et divino quodam ardore dignissimam maiestatem, exquisitissimarum figurarum in ornatu pudico ac matronali, splendide declarabit. §~116.