Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 302

Sublime Pompeii dictum, quum dissuadente nauta per tempestatem navem conscenderet: Proficisci me necessarium est, vivere non est necesse, contradictionis apertae damnat Gallorum nonnemo. Neque defendat, Pompeio aequalis animus, nec accuset Caesar aliquis, vel hostis. Ambo enim pulcre intelligunt. §§~288, 301. Magnum est efficere, ut quis intelligat, quid sit illud verum et simplex bonum, quod non possit ab honestate seiungi. Cic. qu. ac. l.~7. Quod bonum quale sit, sane, non solus Epicurus verbis negat sine voluptatibus sensum moventibus se suspicari posse, sed plures ad hunc usque diem factis, inter eos etiam, in quibus summos mores et virtutem excellentem suspicetur aestheticus. Neque tamen illius nuda veritas acute, argute, obscure, uti videatur analogo rationis, §~121. studio philosophiae severiori disseritur tantum, quo nullum Varroni Platonique videatur maius aut melius a diis datum munus homini: sed iam etiam aestheticis et vere sublimibus tot meditationibus est exposita, et exponitur paene quotidie, eiusdem verisimilitudo, ut ex hac parte rerum humanarum parum aut nihil superesse desiderandum videatur. §~301.