Ad tertiam iusto submissioris de sublimibus cogitandi generis speciem §~310. nondum audeo referre omnes heroum cum bestiis, animantibusque comparationes. Interim tamen nostro, quod vivimus, saeculo solos reor leones et aquilas adhuc in maiori theatro suum locum tueri, praesertim auxilia ferente arte, quam heraldicam blasonicamque dicunt. Reliqua tantum non omnia loco graduque mota disparuerunt in heroicis, quando laus intenditur, animantia, dum philosophi, sintne machinae, sintne spiritus, evidentius inter se constituerint. Homeri adhuc heroes, ut canes, nisi latrant, tamen pugnant. Virgilii heroes, Aen. II.~355. lupi ceu Raptores, atra in nebula, quos improba ventris Exegit caecos rabies, catulique relicti Faucibus exspectant siccis: per tela, per hostes Vadunt. Agnoscas inter arma virosque Tityrum, expertum quam sit Triste lupus stabulis.