Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 316

Quartam speciem §~310. memorati vitii ornet vetus illud: Iuppiter interea cana nive conspuit Alpes. et recentius: emunctioris naris mortales, quando placet facetos et elegantes Grandisonis pompare modis, tragicoque boatu. Transmittatur enim emunctae naris homo Horatii, madidique infantia nasi apud Iuvenalem, cum ructantibus eorundem personis, quoniam tunc sublimia scribere non cogitarunt. §~310. Huc potius Hesiodi, vel quisquis poematis scutum dicti sit auctor, quam Longinus S.~VIIII. reprehendit, Tristitia, cuius ex naribus humores fluebant. Tu gravis es nobis, et saepe emungeris, exi Ocius et propera. Sicco venit altera naso. Iuv.

Longinus eiusdem vitii accusat Platonem et Xenophontem nonnumquam διὰ τὰ ἤθη μικροχαρῆ sui metipsorum obliviscentes, quamquam ex Socratica sint palaestra, e.g. tunc, ubi Xenophon de republ. Laced. scribens pupillas, quae sunt in oculis, verecundas virgines dicat.