II. Sublimia nonnumquam admodum brevia, nonnumquam excellenter copiosa sunt et affluentia, §~298. Hinc convertendo pessime torquentur; 1) quo brevior, 2) quo diffusior eris, hoc eris sublimior. Unde duplex tumoris species, 2) qua admodum sibi sublimis videtur, cuius Sortilegis non discrepat sententia Delphis, modo brevis sit, etiamsi in longissimam quasi brevitatem incidat. §~171. Huc Trimalcionis sublimis urbanitas, ubi lentissima voce Carpe saepius ingerens, Carpum, qui obsonium carpebat, eodem verbo vocabat, et imperabat. Petr. Huc autem propius pertinet, si quis e.g. de eo vere grandi, de quo praesertim exponenda mens esset, si quid sublimis cogitare vellet, adhibet tritum illud: De hoc praestat nihil, quam pauca dicere, adeoque nec nihil, nec pauca, nec multa, nec magna. Interim sibi plaudit, ac si maxima. Quid enim? Nonne brevissime peracta sunt omnia?