III. Sublime cogitandi genus ita maxima (generice,) cogitat, ut ad minuta, (omni magnitudine aesthetica destituta,) nunquam delabatur, §~299. Hinc convertitur principium; Qui ergo de re quapiam, tanquam de optima maxima, quae unquam est, fuit, erit, ita cogitat, ut et omnia eam ambientia, circumstantia, et ulla ratione concernentia, eo usque elevet, unde non datur vel imaginationi plus ultra, sublimiter ille, profecto, cogitabit. Habes quartam tumoris huc pertinentis, §~318, speciem. Hic est ille tumor, qui secundum Longinum. S. III. altius insurgere vult, quam sublimia, puerilis autem omnino sublimibus opponitur, §~318. Exemplum dabit tempestatis descriptio in Aen. l. I. comparata ea, quam Lucanus fluctibus suis aeque tumentem habet, l. V. in qua
(Neptuni) regno accessit terra secundo, Quum mare convoluit gentes, quum littora Tethys Noluit ulla pati, caelo contenta teneri. Tunc quoque tanta maris moles crevisset in astra, Ni superum rector pressisset nubibus undas.
fluctus in nubibus accipit imbrem. e.c.