In figuris augentibus §§~329, 26, est etiam auxesis, augmentum vel incrementum, cuius tamen vagus est significatus. Longinus eam primo S.~XI. ita describit, ut cum figura, quam nunc climacem quidam, alii gradationem vocant, figura sane augente, §~329, coincidat, dein autem reiicit definitionem auxeseos, quam concedit esse scriptorum artis, ex qua sit logos peplethysmenos tois hypokeimenois, secundum quam omne argumentum augens pulcrius ex significatu, §~329, dicerem auxesin, s. augmentum. §~26.
Tandem auxesin ipse definit, ut, quantum ex loco per lacunam corrupto colligi potest, eandem videatur complecti velle, quicquid est ischyropoiein ten epimonen, quicquid diutius inhaerendo certae materiae vim eius et cogitationum de eadem intendit, sive verisimilitudinem, sive lucem, sive persuasionem, sive vitam, sive tandem strictius maiorem dignioremque tantum cogitandi de data materia rationem promoveat. §~172.
Facile apparet ultimum significatum esse latissimum, et paene coincidere, cum notione argumenti longioris generatim, medium latiorem, primum strictiorem. Si vocabulo opus haberem, eligerem figendum significatum medium cum technographois.