In augentibus sine dubio habeamus Parrhesian, implicite vel explicite ostendentem, ut certa meditatio meditationisve significatio decerneretur, opus nobis insigni fuisse libertatis nisu, non nisi post luctam aliquam vicisse tamen in animo meliorem caussam. Post eiusmodi enim prologum, vel tacitam insinuationem, sane non vulgaria solent exspectari ac trita.
Hoc argumentum an figura dicatur semper, an nunquam rhetoribus, mihi perinde est. Utitur eodem cum effectu, Sinon apud Virgilium, quando inter praemissa iam huc pertinentia, Aen. II, 77: Cuncta equidem tibi, rex, fuerint quaecumque, fatebor / Vera, inquit, neque me Argolica de gente negabo. / Hoc primum. Nec, si miserum fortuna Sinonem / Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.