Figurarum augentium agmen claudat exclamatio, non ea tantum, qua talia cogitantur, quae eloquenter legendo cum aliqua vocis intensione proferenda sunt, propter magnitudinem, sed et illa, quae cryptice designat, non sine admiratione talia menti nostrae obversari, quae iam cogitamus. Quoniam enim parva ac proletaria non solent in admirationem sui rapere, denotatur eo ipso, quod pulcre cogitantem subit mirari, magnum aliquid esse, quod animo voluit.
Quando legis apud Terentium: D. Hei mihi! quid faciam? quid agam? / quid clamem, aut querar? / O! caeli! O! terra! o! maria Neptuni! / M. hem tibi! Ad. V, 3. nonne comice saltim magna exspectas, quae resciverit clamans? Eiusdem scriptoris in Andria Pamphilus ita quasi genesin paullo post futurae exclamationis describit: Vix sum apud me. Ita animus commotus est metu, / Spe, gaudio, mirando hoc tanto, tam repentino bono, V. 4.
Iamque non parva laetari videbitur post pauca concludens: O! faustum et felicem hunc diem!