Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 356

Si quibus pulcre cogitaturis actualis deest absoluta magnitudo animi, dignitasque personae, quam huc usque vidimus, sunt illi PULCELLI LEVICULIQUE MICROLOGI. (leptologi.) Animasque leves ut noscere possis, magnum alias poetam Lucretium ibi lege, ubi L. III. rem unam ex maximis et gravissimis hoc elevat exordio: Nunc age, nativos animantibus et mortales / Esse animos, animasque leves, ut noscere possis: / Conquisita diu, dulcique reperta labore, / Digna tua pergam disponere carmina vita e.c.

Huius vitii scopulus vix evitabitur, non solum infra horizontem aestheticum posita sibi themata legentibus, sed etiam supra eundem constituta, quoties haec nihilominus cum festiva quadam urbanitate non sine salibus ac iocis exponere laborant. §§~120, 121.