Quid autem? Quemadmodum eruditio male simulatur coram eruditis: ita et boni mores coram moratioribus. Quam primum ibi non nihil supinae ignorantiae, hic inconditorum morum sub vulpe latentium pellucet: peracta res est, et ex iudicum maxime competentium sententia turpitudinem turpius tegens condemnaris.
Quoniam itaque iam extra dubitationem positum est, nihil pudendae ignorantiae, nihil abiecti plebeiique debere phaenomenon fieri in pulcre cogitandis: primo quaeritur, an dissimulari satis apte possit animus utrinque laevus, deinde difficilius id saltim erit, quam aperto pectore talem et ingenio et moribus te sistere, qualis es, doctorum autem est regulas, quas possunt, facillimas praescribere;
tandem, si detur aliquem, ingentem simulandi per habitum, posse virum bonum ita mentiri, ut ne minima quidem in eius cogitandi ratione transpareat mentis animique pravitas, quis vetat, eum virum bonum aesthetice verisimiliterque dicere, donec constet contrarium? §§~15, 16, 211.