Ad veram et naturalem tenuium magnitudinem exprimendam sufficit quidem ingenium et pectus in pulcris unum ex minimis, neque tamen necessarium est, quoniam, maiora quae possunt, et minoribus apta sunt, suis parcere docta viribus. §~369.
Habes novam inter cogitandi genus in aestheticis tenue et meditandi rationes logicas, et concisas, eamque subiectivam differentiam. Potest mens animusque insigniter philosophus, nisi pulcra male contemnat, tenue cogitandi genus exprimere, neque tamen huic satis magna laudi mens omnis ad philosophicam meditandi rationem assurgere. Potuit Leibnitius excogitare fabellas, non potest fabellis unice commodum ingenium ac animus calculum eius differentialem demonstrare.