Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 369

Recte Servius eundem Theocritum laudat ubique simplicem, personas addens in bucolicis esse rusticas et simplicitate gaudentes, §~213. scilicet a quibus nihil altum, nihil urbanum, nihil declamatorium. Virgilii figuras aliquas necessitate excusat. Falli tamen, qui ornatus omnes, figuras omnes ideo vitare iubent tenuibus proportionate cogitaturum, §~237. vel ipsum Theocriti probet exemplum, in quo sane, si quis unquam, positivum etiam ἦθος βουκολικόν, §~194. tuetur. Id. I.76: ἁδὺ ἁ φωνὰ τᾶς πόρτιος, ἁδὺ τὸ πνεῦμα,

ἁδὺ δὲ χὠ μόσχος γαρύεται, ἁδὺ δὲ χἁ βοῦς, ἁδὺ δέ, κ. τ. λ. et tamen habet ornatum, figuram, anaphoram. §§~343, 345. Quot idem plenus est comparationibus bene agrestibus, figuris tamen!