Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 371

Equidem non sententias solum, sed et bene multa alia phaenomena, quae figurarum habent apud rhetores nomina, in vulgaribus maxime hominum in honestis infimorum sermocinationibus observavi, mecumque plures, quae figuras non nominamus, quia non sunt pulcrae cogitationis partes, et circumstantibus neglectis turpiusculisque sic obscurantur, ut in iisdem peculiaris non detegatur elegantia, casui potius imputentur, instar flosculorum in pratis et ad trivia sponte nascentium. §~26. Quod tamen ideo monetur, ut hoc certius persuadeamur non peccare in verisimilitudinem ἦθος, si quis tenuibus etiam, quasi aliud agendo, non quaesitos, obvios tamen immiscet ornatus eiusmodi, qui possunt figurarum tritis nominibus insigniri, nec ideo talem suam tenuitatis sphaeram transcendere. §~368. Et Terentius servis dat plerumque prudentissimas sententias quidem, sed quae se per naturam offerunt cunctis: ut: Ne quid nimis. Servius ad Aen. X.