Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 378

Eidem Ciceroni off. I. facilis est distinctio ingenui (elegantis, urbani, ingeniosi, faceti) et illiberalis ioci. Prior tempore fit ac remisso animo libero dignus, eique sicut incipiendi ratio est, ita definiendi modus. Verum sit facilis in theoria et in abstracto, quod aiunt, facilis sit in multis, ex una parte liberalioribus, ex altera ad infimam humilitatem et faecem vergentibus, instar plumbi, sit facilis animo sereno, quieto, lente festinanti, extraque teli iactum immo extra ipsas partes posito, velut iudex litem suam non faciens. Disparebit tamen facilitas, si iam iamque dictum dicturus, quod subito occurrens iam in primo ore habeas, citissime transitura opportunitate, concipiaris, quod honesti maleque morati circa confinia ludat, nonnihil animo commotior, et in quendam iocandi velut enthousiasmon delatus, S. V. vel si dictum examines alterius te vel ipsum, vel tuos petentis, vel a quo certe timeas. e.c.