In hac concipienda neutiquam excludo nobilitatem generis, quam alicubi blandam Cicero conciliatriculam dicit opinioni hominum non parum commendantem, eum tamen ingenii pectorisque tum naturalem habitum, tum vero statum praesentem et exsistentem cogitari volo, quem nobili loco natus amplecti Ni coram Lepidis male vivitur, alea pernox
Ante Numantinos si luditur. Iuv. Sat. VIII. si potius animus dignus illustri maiorum serie, altae Indicium, mores, nobilitatis habet. Ov. Fast. III, 2. aut omnino, quod adhuc maius est, nominibus quum sit generosus avitis, Exsuperat morum nobilitate genus, Trist. IV, 4.