Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 387

Animus ad medium in pulcre cogitandis genus satis habiturus nobilitatis, §~383. non absolutae solum dignitatis memor est et tenacior, §~193. quoniam amicam luto suem nobilem nemo dixerit, sed eius etiam comparativae, quam studia moresque verae nobilitatis postulant, §~213, 1) negativam. Hinc poterit et volet omnem, etiam longa manu, movere lapidem, ne quid ignorantiae, ne quid erroris, ne quid pravae consuetudinis et aegritudinis animorum deprehendatur in cogitandis a se venustius, quod, etiamsi bene convenire cum simplici satis honestate possit, maiorem tamen personarum ac rerum dedecet ordinem non sine turpitudine.