Animus ad res medias pulcre cogitandas satis nobilis dignitatem porro comparativam et studiis vitaeque nobilium convenientem circumspiciet 2) positivam, ut ea didicerit, et id quidem satis exacte, ut ea et noverit ad finem perducere, et animo constanti decernat, quae nosse, velle, velle constanter, et agere, simplex forsan honestas non potest, aut imbecillitate sua facilius excusatur, si peccaverit, quae vero si cum decore possint exhiberi, perfectaque sistantur antea dubitantium oculis, tum vero non amplius incertum relinquunt, esse, qui talis sit, non unum ex multis, sed eximiis ingenii, virtutis, ac animi dotibus conspicuum.