Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 395

Urit idem fulgore suo, quas praegravat, artes. Infra se positas non eas nugatorias solum, §~191. Fastidioso quas pede proruit, sed etiam magnos satis tenuibus, immo mediis, animorum habitus, qui comparati cum hac magnanimitate suis non raro titulis excidere videntur, quos optimo tamen iure habent extra metum comparationis constituti. Cum dignitate quadam aesthetica, §~193. quae cogitaveris, sunt illa quidem omnia semnos cogitata, comparate vero Plinius II. ep. 11. Respondit, inquit, Corn. Tacitus eloquentissimus, et, quod eximium eius orationi inest, semnos, quasi sublimem Taciti gravitatem non attingentes semnos respondere non potuissent.