Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 403

Quanquam satis magnus sublimibus animus non est sapiens ille stoicus, quem, Si fractus illabatur orbis, Impavidum feriant ruinae, §~353. non levioribus tamen ille curis afficitur, nec ex tranquilla superum vitam imitante serenitate deturbatur. Minima non curat admodum, neque movetur vehementius, si qua Parnassi reptilia, censores vitio creati, leviculam, in eius amictu maculam, non quod pueri in faba, reperisse se gloriantur; audaci potius impetu suum putat, in vera regularum collisione, dum fortissimas et Pygmeis ne cognitas quidem leges elevatiori strenue sequitur orbita, ita rationes suas subducere, ut levioribus animulis artis suae pusillae, quam unice norunt, sanctissimas, si diis placet, regulas; vere minores et debiliores, spernere, pessundare, proculcare videatur, non sine pulcellorum ardelionum lacrimula, vere tamen exceptione non ineleganti. §~210.