Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 406

Quam Didonem malit magnanimitas heroica fictam a se? Equidem nihil haesitans Didonem Virgilii nomino. Rationem quaeris? Metire praedicata. Primum et in Cigarorum aliquam quadrare potest mulierculam, quae primo marito ob crimen in furcam acto fuga sibi consuluit, quum autem cum altero marito furfuris eiusdem atrox denuo crimen patrasset, hoc manibus lictorum elapso, communis sceleris poenas morte dedit. Secundum conveniet et uxori cuiusvis militis gregarii, qui fustibus eam in talem fortunae coniugalis desperationem compulerit, ut, hoc absente, eius gladio sibi iugulum solverit. Apud Virgilium autem non solum excellenter magna est, de qua sermo est, sed ea etiam, quae de eadem praedicantur. §~405.